CroALa - Croatiae auctores Latini

Universitatis Zagrabiensis Facultas philosophica, Institutum philologiae classicae

Paratextus in Maruli Evangelistarium (1516), versio electronicaCalvo, Girolamo, Consorti, Francesco, Giuliani, Francesco. Neven Jovanović (ed.) Hanc editionem electronicam curavit Neven Jovanović

Auctor: Calvo, Girolamo, Consorti, Francesco and Giuliani, FrancescoEditor: Neven Jovanović2024-03-07

Hieronymus Caluus M. Marulo. S.

Recte facis ac sapienter, Marule, quod studia hec litteraria ita tractas: vt ad beatam vitam omnia referas; neque beatam vitam definio ad morem Epicureorum, sed queadmodum christiani interpretantur theologi, a diuinis preceptis non declinare, hoc est ab honestate, sine qua stoici beatam esse vitam non putabant. Perge, Marule, christi dogmata stilo celebrare; in {te} nulla potes aut melius aut laudabilius ętatem consumere. Studia alij aliter tractant (vt est vniuscuiusque animus); turpiter illi agunt, qui in superuacuis laborant (vt ait Seneca), necessaria relinquunt. Quid magis necessarium? quam Christi sanctissimam vitam | sanctissimaque decreta stilo persequi. Unde vitam instituamus | Et bene viuere discamus ac beate. Hieronymus Politianus, tuus atque idem meus nomini tuo quęrit, quemadmodum consulat: namque operam dat: vt libri tui imprimantur: est sane non minus officiosus | quam doctus. Adagium est. Docti doctos amant: si docti sunt. Quum Ragusium appulero: meas leges frequentiores litteras. Vale.

Franciscus Julianius Venetus Marco Marulo viro Et doctissimo: et optimo.

Quę ueterum pietas | fidei quę gloria nostrę:
Jam pridem scriptis innotuere tuis.
Scilicet hoc vario deducta exempla labore:
Et docuit mirę sedulitatis opus.
Nunc cęli dum pandis iter: dum numina nobis,
Ut mihi sis magni numinis instar, agis.
Quare age quo tantum coeptum est pede | fortiter aude.
Et tua quo virtus te vocat, ista pete.
Sic Decus | et nomen laudemque paraueris, vt tu
Extinctus superis adnumerere tuis.

Franciscus Julianius Venetus Francisco Lucensi sacerdoti integerrimo.

Quanta tui est Maruli scribendo gloria | tanta est
Laus tua | qui Marulum viuere posse doces.
Adde | quod ingenio quantum contendere neruis
Fas fuit: vt late splendeat vnus agis.
Profuerat tibi Marce parum, noctesque | diesque
Peruigilem studijs inuigilasse tuis,
frustra omnis labor | et frustra hęc industria | ni te
Et populo | et longo vindicet iste situ.
Hic vitam dedit ęternam | astruxitque nitorem.
Hic tibi quę deerant | cętera pene dedit.
Franciscus Julianius Venetus lectori felicitatem.

Haud sane me latet multos vt humano generi opitularentur | et nomen sibi ex hoc pararent | multa ingenij sui monimenta reliquisse | Cum enim alia vetustate deficiant | sola literarum monimenta et ęterna sunt | et mortalium res ęternitati commendant. Nihil sane ęque humanum est | quam alteri prodesse. Quomodo enim melius ciuium coetus publice | priuatimque nisi ab homine adiuuentur? Huiuscemodi igitur viris de humano genere benemeritis templa dicata | arę erectę | statuę consecratę fuere. Quid igitur Marci Maruli singularis viri laudibus par referemus? Cuius vigilię cęterorum labores adeo superant | vt quanto illi cęteris pręstiterunt | tanto hic ipsis pręstantior iudicetur, qui tamquam lucidum sidus hac nostra ętate enituit, qui non solum sibi natus | immo ad communem omnium vtilitatem nullis sudoribus parcit | vt hominibus auxilio sit. viuit: vt nos viuere faciat. laborat: vt quietem inueniamus. vt inquam bene | beateque viuendo (prout ipse prę cęteris docet) cęlorum sedes sortiti | beati ęuo sempiterno fruamur, nosque etiam in diuorum numerum relatos mortales ipsi ceu numina colant. Quid hoc maius excogitari potest? Spreuit diuitias. Spreuit honores. ab is | in quibus summum bonum mortales collocant | se penitus abdicauit. Quid cętera commemorem: cum paruula admodum sępius inclusus cella inter syluestres arbores | feris tantum comitatus vitam degat, vt his curis alienus nobis prosit? Scriptis semper vacat | quę salutem vniuerso terrarum orbi afferant, his se penitus addixit. Quid hoc viro | immo diuino spiritu sanctius | quid beatius | qui in carne pręter carnem viuens cęlestem vitam in terris agit? Quis itaque tam assiduam eius in scribendo curam non admiretur | pręsertim cum plurima ab eo volumina iam perfecta sint? Adde scribendi facilitatem, sermonis elegantiam | quodque verborum pondere | sententiarumque grauitate nulli concedit. Interdum tamen sedati amnis more labitur | modo paulum assurgens sine vllis salebris quasi torrens pro rei qualitate decurrit incitatior, acerrime vitia insectatur. Taceo multiplicem literarum cognitionem | vt virum elegantiore stilo | an doctrina magis valeat non facile possis diiudicare Donauit itaque nos diuino hoc opusculo | vt alias alia | cui Euangelistarium nomen indidit ex intimis sacrę theologię fontibus | abditaque vtriusque Instrumenti lectione haustum. Totam tripertitam moralem Philosophiam complectitur. Cuius diuina consilia si exequenda curabimus | in diuorum quidem coetu gaudebimus. Quo igitur maiori munere donari potuimus? Quare quantum ipsi debeamus | quis verbis queat consequi? Commendauit hoc salutiferum opus Francisco Lucensi Sacerdoti integerrimo: (Cui enim aptius diuina commendari possunt | quam illi | qui quotidie diuina attrectat?) Qui vt bonos | et doctos viros colit | et ab eisdem colitur | (simile enim simili veteri prouerbio facillime hęret) ita illorum opera vt quam emendatissima excudantur | vehementer laborat. Legisti itaque opus a viro et doctissimo | et optimo elucubratum, a Sacerdote vero rarissimo diligentissime excusum. Tu igitur nocturna versato manu | versato diurna: cum tantum vtilitatis ex huius lectione capturus sis. Bene vale et Deum Opt. Max. depre care | vt Marulo nostro Nestoreos annos largiatur | ipsumque feliciorem reddat. Expectato interim opus eiusdem Maruli de Imitatione Christi | compluraque opuscula Christianę pietatis cultori fructuosissima. Iterum Vale.

Franciscus Lucensis ad lectorem

Iam tibi lector candide compertum est | quanta mea fuerit semper cura Marulianos libros presertim emendatissimos meis typis procudere | nulli labori | nullis vigilijs | nullis denique impensis vnquam parcens vt religiosissimi viri eiusdemque doctissimi lucubrationes vigerent legerentur ediscerentur. Qualis sit Marulus | Tum ipsius de Institutione bene viuendi liber, Tum quod nunc in manibus est | volumen indicat. Quod si me aliquantulum de re litteraria bene meritum iudices: satis inde mihi glorię quęsitum fuerit. Satis est semper laudatus: qui ex bona conscientia | fructum querit. Paucis ab hinc diebus Tertium Maruli de imitatione Christi opus expectato. Cęterum omnia ab archetypo deerrata (non omnino | vt videbis | magni momenti fuerint) codici apposui, Citato chartarum nec non versuum numero | vt ea facilius corrigi possint. Tu vero quum tantam rei difficultatem perpendes: id totum boni Consules. Uale.

Registrum.

☩ ABCDEFGHIKLMNOPQRSTU.

Quaterniones omnes. Exceptis ☩ ternione. et U duernione.

Venetiis Industria | ac summa diligentia Francisci de Consortibus Lucensis Sacerdotis integerrimi in ędibus Jacobi Leuci impressorum accuratissimi. Impensis vero Melchioris Sessę. M. D. xvi. Mense Maio Leonardo Lauretano principe optimo.

Iussu | Mandatoue Ill. P. S. Q. V. Nobilis. Literator. Plebeie. Impressor. Mercator. Mercenarie. Hoc Maruli opus Decennium ne impressito | neue vendito. Si quis ergo aduersus ierit | fecerit ve | poenas statutas Pendito. ☩


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica