CroALa - Croatiae auctores Latini

Universitatis Zagrabiensis Facultas philosophica, Institutum philologiae classicae

Epistula ad Paulum Ritter (1702), versio electronicaČrnković, Petar Stanislav 1658–1703. Vjekoslav Klaić (ed.) Hanc editionem electronicam curavit Neven Jovanović

Auctor: Črnković, Petar Stanislav 1658–1703Editor: Vjekoslav KlaićKasnije znanstveno izdanje (1914).

Ritter Eques maestum renovasti Paule dolorem,
Dum plangis Patriam, deflet et ipsa suos.
His binis saeclis o quantos perdidit illa,
Qui pro se pugnent, pignora chara, Duces.
Amissos deflens Heroes gaudet, amantes,
Claros et fortes, tot se habuisse viros.
Pressa fuit crebro, nunquam suppressa remansit
Tota; Deo, Regi Patria fida stetit.
Stabit adhuc semper constans, generosior inde,
Hunc librum quando pignora chara legent,
Quem tu fecisti, Patriae commotus amore:
Exemplum, speculum posteritatis erit.
Naso poeta tibi cedat qui se gemit, et flet;
Esto Virgilius qui memor es Patriae.
Et quia pro Patria scribis tu digna, laboras
Non minus, ipsa tibi praemia debet, Eques.
Plurima scripsisti, liber hic superasse videtur
Omnia; pro Patria scribito plura. Vale.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica