Sanctae Margaritae Cortonensis admirabilis ad paenitentiam, pietatemque conversio. Carmen.
Doctoris Ignatii de Georgiis Congregationis Melitensis.
1738.

1 {Proemium}

Modi sunt plane admirabiles, quibus divinae bonitatis ingeniosa solertia improbas hominum voluntates inflectere, atque a prava consuetudine ad rectam vitae rationem revocare consuevit. Sed nescio an sit ullus admirabilior, quam quo Margaritae Cortonensis inquinatum flagitiis immutavit animum, atque ad paenitentiam, pietatemque perduxit. Nam ut a vitiorum sordibus impudicam hanc mulierem extraheret, et suis amoris irretiret cassibus, venationem {quamdam} instituens venaticum canem adhibuit. Res est piarum aurium {attentione} dignissima; quam si minus apte poeticis coloribus exornabimus, impoliti carminis tenuitatem argumenti majestas, novitasque compensabit.

pagina 37
section
Qua Deus humani cordis venetur amores,
Et curis homines ab inanibus avocet arte,
Et quibus errantes vitiorum in tramite curvo
Ad rectum virtutis iter, moresque pudicos
Gaudeat inventis trahere, ac sibi jungere mentes 1
Margaris Ethruscae docuit non ultima gentis
Gloria, Cortonaeque decus. Nam turpibus olim
Cypridis illaqueata dolis, ac perdita luxu,
{Lethifero}que diu scelerum sopita veneno
Per cladem infausti male quem dilexit Ephebi, 2
Perque ministerium catuli (mirabile dictu)
Admotam sibi sensit opem miserantis Olympi.
Scilicet extincto meliorem e corpore vitam,
Purgatumque jubar Libitinae traxit ab umbris,
Et grave Taenarii renovata repente Tyranni 3
Excussit cervice jugum, fletusque salubris
Abluit informes maculas felicibus undis.
pagina 37v
Numinis illa quidem, vitaeque oblita perennis
Pronaque in exitium laxaverat ante nefandis
{Fraena} cupidinibus, paphioque imbuta veneno 4
Pestiferam blandis efflare leporibus auram
Molliaque Idaliis juvenum subvertere corda
Artibus, et captare animos gaudebat inertes
Illecebris vocum, et pellacis lumine frontis
Inter mille Procos: unum tamen illa tenaci 5
Turpis amicitiae sibi nexu obstrinxit amantem.
Huic male conceptos devovit pectoris ignes,
Arbitriumque tori, et cordis permisit habenas,
Ast alios fictis fallebat subdola Circe
Verborum officiis, et spe lactabat inani. 6
section
Hinc dolor impatiens Rivalibus invida strinxit
Pectora, nec saevus potuit lentescere livor,
Donec ad insidias conversus, et horrida caedis
Consilia, aggressusque nefas hostilibus armis
{Invisam} caput exitio demersit acerbo. 7
Interea miseri, quem caeco ardebat amore,
pagina 38
Margaris ignorans juvenis {lacrymabile} fatum
Hunc de more domi sub opaca tempora noctis
Expectabat iners, jamque irrequieta morantis
Damnabat seros reditus; cum forte reclusi 8
Liminis irrumpente aditu in penetralia tecti
Vidit amatoris catulum, cui saepe benigno
Colla fovere sinu, et manibus mulcere solebat;
Hunc, velut adventus verax intraret {herilis}
{Nuncius}, excipiens hilari male credita vultu 9
Foemina, porrectis refugum prensare lacertis
Nititur, et blandae compellans murmure vocis
Urget ad oblatam digitis crepitantibus escam.
Bellua sed nullis, quamvis mansueta, movetur
Blanditiis, oditque dapes, atque omina laeva 10
Portendens querulis implet latratibus auras.
Certaque ubi insoliti dedit argumenta doloris
Dentibus apprehendit summae per cycladis oram
Margarida, et lento trahit extra limina gressu.
Illa sibi ingratos primum divellere morsus 11
Contendit, sonituque canem terrere minaci,
pagina 38v
Rictibus at limbum nequit extorquere ferinis,
Aut ullo, quamvis luctata, refigere nisu
Arrepta semel infixos in veste molares.
Ergo vel instinctu Superum, vel noscere sortem 12
Infausti cupiens quod mens ignara timebat
Ominis, indulget catulo, sequiturque trahentem.
Tunc fera vestibulo, foribusque evadit apertis
Atque per obliquum sensim vestigia callem
Promovet, et secum gradientem, ac veste retentam 13
Mordicus, ancipitemque rei novitate Puellam
Ducit ad informem clivum, quem plurima circum
Semita, multiplici anfractu fallentibus aptum
Fecerat insidiis; illuc nam caeca viarum
Evolvunt se per varios divortia flexus. 14
Hic velut ambiguo subsistens bellua gressu
Incipit insanum rauco renovare dolorem
Latratu, capitisque locum spectantis in unum
Triste aliquid tentat ferali ostendere nutu.
section
Margaris indicio canis excita protinus illuc 15
pagina 39
Lumina convertit, cum sparsam caede recenti
Cernit humum, tepidoque madentia saxa cruore.
Non procul inde hominis per vulnera dira perempti
Comperit aggesto revolutum in stramine corpus.
Nox erat, et puris per Caelum cornibus ibat, 16
Horroremque suis tenebrosum argentea Phoebe
{Lenibat} radiis; tunc obruta tabe fluenti
Sanguineisque notis confusa cadaveris ora
Observans mulier sublustri noctis in umbra
Discernit, quamvis lacerae discrimina formae 17
Et sibi dilectos extincto in corpore vultus
Deprehendit juvenis, quem deperit. Ilicet omnis
Fugit ab ore color, riguitque in pectore sanguis,
Et subitus dolor attonitam stupefecit amantem.
Horret in obtutu defixa jacentis, et aegram 18
Atrocis lethi genus, excidiique cruenti
Improvisa oculis mentem percellit imago:
Nam videt immani perfossum vulnere pectus
Et laceros ictu numerosae cuspidis artus,
{Squallentes}que genas, demersaque lumina tabo, 19
pagina 39v
Et fixum caput, et foedatos sanguine crines.
Tum vero interius radiis afflata superni
Luminis expendit fluxae male fida juventae
Gaudia, fortunaeque vices, aevique fugacis
Praecipitem cursum, mortisque adamantina jura, 20
Et male consumpti numquam reparabile damnum
Temporis, ac turpi contracta piacula luxu.
Insuper obscaenae reputat mala germina labis,
Quotque repentinas ferat execranda voluptas
Mentibus incautis clades, quam tristis amator 21
Excipiat blandos sceleratae Amathuntidos aestus,
Ut gravis a tergo vindicta nocentibus instet,
Utque sub obscuro non exorabilis Orci
Carcere mortiferum scelus intempesta premat nox,
Sulphureusque rogus flammarum gurgite nigro 22
Torqueat. Haec secum tacito dum corde revolvit,
Aeternaeque trahit documenta salubria vitae
Corpore ab exanimi placide illabentis amicas
Numinis ad voces, et vivida lucis obortae
Fulgura, {lethaeo} velut experrecta sopore 23
pagina 40
Se sibi restituit, mixtumque pudore dolorem
Concipiens et servitium indignata nefandum
Matris Acidaliae, scelerumque tenacia vincla,
Dat gemitum ingentem, rupitque has pectore voces:
"{Huccine} sollicitae recidere Cupidinis artes? 24
Huc vigil evasit nostri solertia luxus?
Exitus hic tandem fuit infelicis amoris?
O quam dira meis Echate spectacula pandit
Luminibus! Quis tam subitae necis extitit auctor?
Quaeve procella furens hanc per tot vulnera caedem 25
Explicuit? Num per latebrosa silentia noctis
Praedatorum atrox manus intercepit inerme
Corpus, et effuso quaesivit sanguine lucrum?
An gravis, insanoque repente coorta tumultu
Rixa minus validum stravit certamine pectus? 26
Sed quid ego, veluti nihil huic obnoxia culpae
Lugubris excidii causam, artificemque requiro?
Ni mea mens refugit veri deprehendere lucem,
Me penes inveniam truculentae semina cladis.
pagina 40v
Heu te noster amor, juvenis miserande, peremit, 27
Suffecitque tuis Rivalibus ipse malignam
Invidiae segetem, quae tandem fellis acerbi
In tua vipereum convertit funera virus.
Tu modo vulneribus concisus, et horridus atra
Sanguinis infecti sanie, et caligine mortis 28
Hic nuda Jove sub gelido procumbis arena
Infidae monumentum ingens et fabula sortis!
Ast ego pestiferis corrumpere flatibus auras
Pergo nocens, vitamque traho sine vindice poena,
Mancipium Veneris, scelerumque immane barathrum, 29
Dedecus Ethruriae, et juvenum crudelis Erynnis?
Nec laesi toties furor aetheris igne trisulco
Me petit, at vasto tellus absorbet hiatu?
Ecquis erit scelerum, et probrosae terminus artis?
Luxuriaeque modus? Mea quando lacessere Caelum 30
Desinet improbitas? Satis heu petulantibus ausis
Jura pudicitiae laceravimus; et sub Averni
Legibus ignavos vitae traduximus annos.
Sat lustris, Hereboque datum; jam turpia mentis
Vincula, et indecores Erycinae abrumpere nexus 31
Tempus adest, animique graves abstergere noxas.
pagina 41section
Sed quae tot sordes lutulentas flumina possunt
Abluere? Aut quae {lethiferis} panacea medelam
Afferet ulceribus? Prece qua flectemus Olympum?
Et quibus ultricem votis placabimus iram 32
Numinis infensi? Vereor, ne victa protervis
Sit jam criminibus Superi patientia Regis,
Neu gerat ille meis obstructas vocibus aures.
Fac tamen his veniam velit indulgere precanti:
Num poterit veteres cultus abolere pudendis 33
Foeta libidinibus meretrix, et marcida luxu?
Difficile est rectam curvis inducere formam
Moribus, et mollis diuturna relinquere vitae
Gaudia: Sero potest animus dediscere longo
Tempore quae didicit; me nexibus urget ahenis, 34
Obstrictamque sibi tenet imperiosa voluptas,
Et mea non patitur vitiorum emergere turpi
Colla volutabro. Sequar ergo nocentibus amens
Perdere blanditiis homines, contemnere Divos,
Crimina criminibus cumulare, in Tartara prono 35
Praecipitare gradu, corpusque, animumque nefandis
Commaculare notis, miserosque involvere tristi
Clade Procos? Nec me patefacti limina Ditis,
Strictaque Divinae terrebunt fulmina dextrae?
Nullus in effronti gignet pudor ore ruborem, 36
pagina 41v
Obscaenaeque sitis numquam satiabitur ardor?
Infelix Cypriae malesano e pectore pestis
Extirpare fibras cupio, et convertere gressus
Quo vocat arcanum speciosi lumen honesti,
Virtutisque decor; sed me consueta retardant 37
Flagitia, et pravus mentem sibi mancipat usus.
section
O utinam numquam vitalia munera lucis
Hausissem, vel me Genitricis ab ubere raptam
Oppressisset atrox manibus Libitina cruentis,
Aut ad inane chaos penitus resoluta reverti 38
Huc possem, fuit unde mihi genitalis Origo!
Ah pereat funesta dies, qua forma virilis
Lubrica foemineis oculis mea lumina traxit!"
Vocibus his tacitas noctis dum verberat umbras
Margaris, et variis curarum fluctuat undis, 39
Ecce repente novae jubar {increbescere} lucis,
Atque per aerios tractus in nube corusca
Nympharum superis delapsum sedibus agmen
Conspicit; his candens humeros circumdat amictus,
Flavaque sidereis decorantur tempora sertis. 40
Dux praeit, et pulchro unanimes regit ordine nymphas
Leniter austero spectabilis ore virago
Quae {lacrymis} gracilem vultum suffusa decoris
Intima jucundo testatur gaudia fletu.
pagina 42
Hujus adoratum felicis dextera signum 41
Fert Ligni, quo parta salus mortalibus aegris,
Pulsaque ramosae fuerant contagia labis;
Laeva salutiferi gerit instrumenta doloris,
Multiplici adstrictum nodo, fidibusque retortis
Conflatum, et multo profusum sanguine flagrum, 42
Cingulaque ex {chalibis} contexta rigentibus hamis,
Quae superi effinxit labor ingeniosus amoris.
Haec ubi formosae moderatrix Diva catervae
Margaridos stetit ante oculos, coetusque nitentis
Explicuit pompam, dictis ita fatur amicis: 43
"O quae divinae libare crepuscula lucis
Incipis, et foedos e corde cupidinis aestus
Excutere, ac flammis uri melioribus optas,
Margaris, Astrorum, summique haud parva Parentis
Cura, quidem Paphii vinclis indigna Tyranni, 44
Quis modo te vanis rerum timor anxius umbris
Terret, et ancipitem cogit diffidere Caelo?
Numquam perpetuae spes intercisa salutis
Est homini, quodcumque nefas admiserit. Omnes
Vincit inoccidui noxas clementia Regis. 45
Nonne vides, quibus ille tuum vestiget amorem
Artibus? Ecce feram veluti capturus agrestem
Venatoris obit munus, catulumque sagacem
Impulit, ut traheret luctantem in retia praedam.
pagina 42v
Me quoque ab {aethereis} demisit providus oris, 46
Ut pretiosa tuis praebens opobalsama vitae
Vulneribus, medicamque manum, te faucibus Orci
Eximerem, facilemque aditum superare juberem
Ad veniam cunctis defleta labe patentem.
Illa ego, quae scelerum nocuos exscindere sentes, 47
Amissumque animis primae integritatis honorem
Reddere, et obstructos Caeli recludere postes,
Atque suis dextram soleo viduare Tonantis
Fulminibus, Metanoea vocor: Nam turpiter actae
Mortales doceo commissa retexere vitae: 48
At post naufragium per amari gurgitis undas
Nantibus, ac dulcem ripae quaerentibus oram
Altera sum tabula, optatum contingere pacis
Littus, et insanis vitiorum enare procellis,
Auspice me, facilis labor; eventuque secundo 49
Multi illum juvenes, multae subiere puellae.
Aspice quae nostrum tangat latus agmine denso
Nympharum numerosa cohors. His mollibus olim
Mens adjecta Procis fuit, et lasciva juventus:
Ut tamen aeterni spirantem Flaminis auram, 50
Intimaque arcanae senserunt murmura vocis,
Protinus incestos generosis ignibus ignes
Mutavere, pio redimentes crimina fletu,
pagina 43
Conversoque gradu virtutis calle reducto
Ad Caelum tenuere viam, mea signa secutae. 51
Illa, vides, et quae procero supereminet omnes
Corpore, et antiquae pretiosa piacula labis
Gestat odoratos alabastro in divite succos,
Magdalis est, nostras inter celeberrima Nymphas,
Magdalis arguto quondam insidiosa lepore 52
Cordibus Isacidum Siren, phalerataque pestis
Gentis Idumeae, et sancti fax blanda Sionis.
Haec tamen humana postquam sub fronte latentem
Divertisse Deum Solimaei ad tecta Dynastae
Novit, et instructae convivam accumbere mensae, 53
Ilicet effuso currens per compita gressu
Hospite ab aeterno cultas penetravit in aedes,
Divinisque obversa tenens vestigia plantis
Has liquida ex oculis profusae aspergine lymphae
Abluit, extergens crinali verticis auro, 54
Insuper Assyrium sacris effudit amomum,
Osculaque impressit pedibus, voluitque nocentis
Luxuriae fomenta pio servire dolori.
Nec prius egregiis, quae pectoris ardor obibat,
Destitit officiis, quam servatoris amici 55
Veridico veniam, pacemque reservet ab ore.
pagina 43vsection
Quae sequitur fusco mulier speciosa colore
(Infuscavit enim labor hanc, annosaque virtus
Sole sub ardenti) Maria est Aegyptia proles.
Natalemque sibi monstrat cognomine Terram. 56
Haec infame prius vixit Memphitidos orae
Dedecus, et Pharii scortum vulgare Canopi,
Seque Palaestinam tendentibus aequore Nautis
Addidit oblato persolvens corpore naulum.
At postquam Solimae sacram pervenit ad Urbem 57
Excita prodigiis, subitoque exterrita casu
Traxit ab attonitae mentis terrore salutem.
Nam qua Caesareo Crux exaltata triumpho
Luce colebatur, se Numinis aede repulsam
Impete ab occulto sensit, vetitamque verendi 58
Gressibus impuris temerare sacraria Templi;
Tunc se telluris velut execrabile monstrum
Detestata, gravi simul icta dolore, minacem
Vindicis ut Caeli plorando averteret iram,
Ex oculis {lacrymarum} imbrem profudit amarum. 59
section
Supplicibus tandem votis, gemituque diserto
Implorans Divae Genitricis amabile Numen
Obtinuit proclivem aditum ad delubra Tonantis:
Acres inde suo repetens de corpore poenas
Invia Jordanis deserta petivit, et antris 60
pagina 44
Abdita sylvarum, Caeloque objecta rigenti
Ac rabidum Canis aestivi perferre laborem
Sueta {quaterdenos} exegit fletibus annos.
section
Aspice et alterius Mariae submissa decenter
Lumina, et eximio vultus candore micantes. 61
Hanc Patruus falsae seductam fraude {Monastae}
Artibus insuetis (nam quas non invenit artes
Ingeniosa piae solertia mentis?) honestos
Impiger ad cultus ex pristina septa reduxit.
Scilicet ut raptam sibi vulturis ungue columbam 62
Deseruisse sacri cognovit claustra recessus,
Continuo setosum humeris rejecit amictum,
Splendentique rudem mutavit veste lacernam,
Et flavos capitis crines, rutilumque galerum
Imposuit, membrisque novos aptavit honores, 63
Ac se cultorem veterem {squallentis} {Heremi}
Occultans, lascivum habitu simulavit Amantem.
Mox iter ingressus vicos lustravit, et Urbes
Degenerem longa quaerens ambage Puellam,
Nec requiem membris dedit ille, modumque labori 64
Donec in hospitio reperit cauponis avari
Foedum exercentem venali corpore quaestum.
Olli tunc Patrui sub nomine viscera Patris
pagina 44v
Exhibuit, tenerumque senex patefecit amorem;
Ac tandem victam precibus, {lacrymis}que relictae 65
Impulit, ut secum remearet in abdita rupis.
section
Te quoque delusae mentis malus abstulit error,
Aspersitque tuo labem, Theodora, pudori.
Tu tamen, ut semel admisso pro crimine poenas
Pendere liberius posses, taciturna petisti 66
Tecta {Monastarum}, fragilem sub veste virili,
Et ficto celans Theodori nomine sexum.
Sed te frontis honos, et forma decora patentem
Insidiis fecit muliebribus: Ore procaci
Foemina, quam simulata viri decepit imago, 67
Cum tua nequidquam tentasset corda, repulsae
Impatiens crimen convertit, teque suorum
Dedecorum artificem finxit, prolisque Parentem,
Quam per flagitium Cyprio tulit improba furto.
Ergo piis expulsa Penatibus, et sub aperto 68
Aethere sylvarum latebris, ac rupibus exul,
Evulsis inopem quaerens radicibus escam,
Suppositumque fovens infantem lacte ferino,
Flevisti veterem culpam, verumque piavit
Criminis haec falsi diuturna infamia crimen. 69
section
Hic et Pelagiae rutilantia conspicis ora,
pagina 45
Quae scelerum pelagus, probrumque Orientis, et ingens
Incautae laqueus fuit, exitiumque juventae;
Divini tamen eloquio Praeconis, et ictu
Fulmineae vocis perculsa salubriter omnem 70
Protinus abjecit luxum, sacrataque gressu
Numinis in Caelum reducis, viridantis Olivae
Ad juga perrexit, rigidique ibi clausa sub alvo
Pumicis in sua membra truces exercuit iras.
section
Thaida quin etiam cernis, cui turpia vitae 71
Crimina deflenti modici sub carcere tecti
Insignem super astra torum, et pretiosa parari
Stragula {sylvicolae} Antoni cognovit Alumnus;
Cumque manere suum tam splendida dona magistrum,
Atque viri meritis ingentibus aequa putaret; 72
Non illi, magnis quamvis virtutibus aucto,
Thaidos {,} at {lacrymis} haec invidiosa referri
Praemia, et hos tribui meretrici audivit honores.
Quid reliquas memorem, mea quae vexilla sequuntur,
Quasque dolor vindex evexit ad aethera Nymphas? 73
Harum ut tu vitae insanos imitata prioris
Hactenus es risus, nunc sanum imitare dolorem,
Et scelerum ultrices poenas. Dolor intima cordis
Occupet, et calidum distillent lumina rorem.
pagina 45v
Non etiam gemmis Caelum est venale, nec auro, 74
At {lacrymis}, gemituque pio, purgantibus undis,
Quas ab inexhaustae bonitatis amore profectus
Eliciat maeror: Deus est justissima merces;
Una emitur {lacryma}, qui crimine perditur uno.
Adde, quod est ingens culpam lugere voluptas, 75
Veraque lustralem comitantur gaudia fletum;
Nempe salutaris liquor hic dum proluit ora
Largus corda novae dulcedinis irrigat imber.
Et dubitamus adhuc grato indulgere dolori,
Aut timor est pretiosam oculis effundere lympham?" 76
Haec effata flagrum, et sacri gestamina ligni,
Balteaque exertis mucronibus aspera tradit
Margaridi, munitque inopem caelestibus armis.
Utque novae nutantem animum firmavit Alumnae,
Subtraxit vultus, tenuesque recessit in auras, 77
Formosaeque simul se subtraxere sodales.
Margaris eloquio Divae recreata vigorem
Concipit insuetum, et, nigrae caliginis umbras,
Nubilaque ambiguae sentit vanescere mentis.
Protinus est animo castis ardente favillis 78
Ejurata lues, excussaque pectore Cypris.
Arrident oculis poenae instrumenta salubris,
Aethere quae summo delapsa reliquit Amazon.
Ergo avidis Mulier jam non Cythereia labris
pagina 46
Oscula dat flagro, rigidaeque dat oscula zonae, 79
Et Crucis augustae simulacrum amplexibus ambit.
Gaudet, amat, sperat, dolet, indignatur, et inter
Cordis anhelantis suspiria talia fatur:
section
"O firmum nostrae columen, Metanoea, salutis
Accipio tua dona libens; mecum illa manebunt, 80
Hic dum vitalis mihi suppetet halitus aurae;
Tu, bona Diva, meos in Caelum dirige gressus,
Perpetuos oculis {lacrymarum} suffice rivos,
Fac resoluta fluant liquefacti viscera cordis
Fontibus e geminis, semperque doloris acutos 81
Mens heu! tot scelerum sibi conscia sentiat ictus.
section
Vos quoque, felices animae, quas nuper ab axe
Detulit huc Pietas, errantem ducite recto
Tramite, vos nostris castum inspirate medullis,
Quo post purgatam labem exarsistis, amorem. 82
section
Tuque adeo, quae caeca meae vesania mentis
Laedere sustinuit, Rex o pulcherrime Divum,
Heu sero dilecte mihi, tu, parce, fatenti
Crimina, et oranti veniam; Tibi namque vetustus
Parcere supplicibus mos est, gemituque reorum 83
Flecteris, et nullum complexu excludis amico.
Execror illecebras turpes, artemque nefandam,
Devoveo Cypridem, detestor, et horreo quidquid
pagina 46v
Persuasit blandus furor, et malesana libido.
Laesum, Dive, tuae stat majestatis honorem 84
Ulcisci, et meritas scelerum tibi solvere poenas,
Stat nocuos torquere diu cruciatibus artus:
Hostili mea probra odio, semperque recenti
Persequar, et mecum ipsa geram implacabile bellum.
section
Tu, sine quo nostri languescet pectoris ardor, 85
Et cadet exilis primo in certamine virtus,
Adde animo vires, et fortibus annue coeptis.
Numine fulta tuo, dextraque innixa potenti
Margaris haud umquam succumbet fraudibus Orci,
Degeneri nec mente tuos desciscet ad hostes, 86
Te stabili colet obsequio, et tibi serviet uni."
section
Dixit, et immotum conversae ad sidera mentis
Propositum tenuit, {lacrymis}que, et sanguine noxas
Perstitit eluere, et mendacis gaudia vitae
Flectere suppliciis, donec compage soluta 87
Corporis exultantem animum poscentibus astris
Reddidit, et numerum Nymphis caelestibus auxit.

Notae
1
5
2
10
3
15
4
20
5
25
6
30
7
35
8
40
9
45
10
50
11
55
12
60
13
65
14
70
15
75
16
80
17
85
18
90
19
95
20
100
21
105
22
110
23
115
24
120
25
125
26
130
27
135
28
140
29
145
30
150
31
155
32
160
33
165
34
170
35
175
36
180
37
185
38
190
39
195
40
200
41
205
42
210
43
215
44
220
45
225
46
230
47
235
48
240
49
245
50
250
51
255
52
260
53
265
54
270
55
275
56
280
57
285
58
290
59
295
60
300
61
305
62
310
63
315
64
320
65
325
66
330
67
335
68
340
69
345
70
350
71
355
72
360
73
365
74
370
75
375
76
380
77
385
78
390
79
395
80
400
81
405
82
410
83
415
84
420
85
425
86
430
87
435

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica