530307 Flacius an Beyer (1553-03-07)Harald Bollbuck
Ediert durchAuctor: Vlačić Ilirik, Matija 1520-15752011
Salutem Charissime Hartmanne, etsi de facie nobis mutuo ignoti simus, tamen de spiritu nobis mutuo & notissimos & amicissimos esse non dubito, ut non sit necesse me iam vel longis exordiis vel obliquis astutisque insinuationibus tuam benevolentiam captare. Scis prodiisse sub autumnum ferme, blasphemum quendam libellum contra Evangelium Iesu Christi occasione proximi belli, sub titulo Marani, sed ab Augustano monacho, ut mihi inde scribitur, compositus.1 Ei rogatus a quibusdam Augustanis fratribus hanc meam qualemcunque responsiunculam opposui & quia non dubito istic passim circa Rhenum blasphemias illas sparsas esse, ideo effeci non sine meis magnis sumptibus, ut hic ad vos 400 exemplaria perferret, una cum aliis quibusdam scriptis.2 Qui, quoniam istic ignotus est, & talia scripta proculdubio aliquatenus istic prohibita sunt, vehementer te oro ac propter Christum obsecro, ut ei in quarunque re demum poteris auxilio & consilio adsis. Rogaveram aliquando Dominum Doctorem Alberum, qui iam novi Brandeburgi in Mechelburgia superintendens est,3 ut te oraret per literas, ut diligenter velles cum Lugdunensibus mercatoribus agere, si qui istuc ad nundinas ventitarent, ac pii essent, ut velint curare sedulo inquiri in suis bibliothecis, si quae vel historica de Waldensibus vel aliqua scripta eorum illic reperiri possint.4 Nam ibi primum orti sunt ante 400 annos. Id credo dudum effecisse. Quod si nondum fecisti, ut iam primo quoque tempore facias maximopere oro, fortassis Oporinus Basiliensis nobis in ea re inservire posset. Quem eò versus negociari audio. Non autem sine causa id a te peto. Magna enim quaedam ac sanè longè supra meas vires conor, quae tamen eximiam utilitatem Ecclesiae Dei afferre possint. Primum cupio catalogum5 conscribi omnium eorum, qui ante Reverendum Dominum Doctorem Martinum Lutherum piae memoriae aliquid scripserunt, dixerunt, aut senserunt, contra Papam eiusque errores. Deinde etiam optarim scribi integram historiam Ecclesiae inde a Christo usque ad nos, sicut consilium meum aliquanto clarius in hac scheda6 exposui. Catalogum ego utcunque congessi magis quam conscripsi. Is aliquando, fortassis brevi, prodibit. Caeterumhistoriaehisto scriptionem alicui doctiori, styloque valenti commendari velim, vel non uni potius, sed tribus aut quatuor, quorum duo materias undiquaque conquirerent & comportarent, tertius omnia illa congesta scriptione pertexeret, ut ita quasi Apum quandam politiam melificationemque imitarentur.7 Ad hunc porro conatum cum alia infinita auxilia sunt necessaria, tum vero illud ante omnia, ut diligentissime conquirantur omnia vetera monumenta, quae qualiacunque vestigia historiae Ecclesiasticae commonstrare possent, praesertim autem quae veritatis aliqua vesti qui puriorisque doctrinae ostendere possent, seu quae speluncas, ut ita dicam nobis indicarent possent illorum septem milium8 omnibus temporibus ob metum Romanae istius Iezabelis9 seu Thaidis latitantium, & tamen genua ei ei non incurvantium. Sic inquam. Undiquaque ex imis, ut ille {pilosophus} dixerat puteis ac foveis eruenda esset veritas historiae puriorisque religionis, quo eam non tantum tempus rerum edax & uetustas invidiosa, sed etiam Antichristi atque adeo ipsius tenebrarum Principis Satanae furor fugavit & abstrusit, opprimendo damnosas sibi historias & piorum scripta, quod abundè indicarant vetusta commentaria supra Apocalypsim olim cum praefatione Lutheri impressa.10 Ad hanc ergo inquisitionem, si quod omnino consilium aut auxilium tu afferre potes, oro te ⟨ac⟩ per Christumac obtestor, ut id seculo summoque studio facias. Verum vide, ne cuiquam facile hoc consilium meum communices, nisi fido, ac adiuvare volenti. Se enim papistae olfecerint, tanto studiosius omnia occultabunt, ut iam quosdam facere intelligo. Praesertim autem meum esse hoc consilium sciri nolim. Nam me praeter caeteros hoc tempore oderunt. Postremo oro ut mihi secundum hanc insertam schedam gratificeris, nempe ut alterius catalogi librorum tantum precium explores, alterius vero libros emas. Precium pro eis iste idem, quem tibi commendo, exponet. Aut si ille non volet, credo Chilianum Vitebergensem bibliopolam, si modo ei indicatum fuerit, persoluturum.11 Vale in Domino foeliciter. Madeburgense 7 Martii 1553. Tuus Illyricus.