530821 Flacius an Beyer (Magdeburg, 1553-08-21)Harald Bollbuck
Ediert durchAuctor: Vlačić Ilirik, Matija 1520-15752011
Salutem. Pro eo qui te, charissime Hartmane diligo ac veneror tamquam socium gravissimarum laborum, confessionis ac crucis, non credis.1 Quantopere doleam numquam me hactenus ullas abs te literas accepisse, cum quidem a me ad respondendum pascatus esses non semel, sed fuerit sane hactenus aliqua impedimenta ⟨scriptionis⟩ & iustae causae silentii, vide ut saltem in posterum crebrius scribas.2 Maiorem certe inter nos coniunctionem ⟨esse⟩ par est, si quidem sententiae, laborum ac spiritus eiusdem societas nobis aliqua est. Ceterum iam a te certiore fieri velim de eo quod dudum Dominus Alberus pie memorie meo nomine ad te scripsit.3 Jusseram enim eum te orare, ut velis agere cum Lugdunensibus bibliopolis si qui pii istuc ventitarent, ut velint curare quare in suis bibliothecis historiam Waldensium seu pauperum de Lugduno & quicquid omnino de ipsis inveniri possent, praesertim autem si quae eorum scripta reperiri possent.4 Petieram item proximis literis, ut & tu {isitic} tum bibliothecas vetustas inspiceres tum & ex aliquibus serioribus cognosceres, an scirent aliquem qui ante Lutheri tempora contra papam aliquid scripsissetau, docuisset aut sensisset. Colligo enim eorum catalogum.5 Indicavi haec omnia si satis memini in proxima epistola prolixius.6 Oro etiam ut velis explorare, ubinam Schwencfeldius sua scripta imprimat & cuique sumptoribus.7 Mitto quandam eius errorum refutationem, quam cuperem istic post proximas vestras nundinas recudi, aut vero te aliquid melius in eodem genere scribere. 8 Oportet enim profecto illius pestis fanatismis repugnare. Nova ex hoc homine rerumque nostrarum statum cognosces. Gallus Ratisbonam redit, succedet hic ei Wigandus.9 In reditu da quaeso huic nuncio aliquid novorum scriptorum, praesertim Coloniensis Archiepiscopi mortem.10 Vix credo fore vestras nundinas aut Misnensis bibliopolas istuc venturos. Alioqui mitterem aliquid per eos. Saluta si quis istic nostri amam & bene in Domino vale.21 Madeburgensi 21 Augusti 1553. Tuus Illyricus.