531001 Flacius an Nidbruck (Magdeburg, 1553-10-01)Harald BollbuckCarsten Nahrendorf
Ediert durchAuctor: Vlačić Ilirik, Matija 1520-15752011
Serius omnino quam par fuisset, vir doctissime, tuis litteris prima Martii1 datis respondeo, tametsiego quoquae tuae quoque admodum tarde mihi redditae sint; sed mora ea nihil neglectum opinor, & tu meas occupationes nosti, ut facile veniam huic peccato daturus sis. Sed ad rem. Quod ergo ad illum historicum conatum attinet, iam in eo praecipue sum occupatus, ut sumptus idonei homines ad conficiendum id opus inveniantur, sumptusque eis certi constituantur. Ac bonam spem recte conficiendi negotii habeo, nam & scriptorem, hominem pium, stilo, industria ac iudicio valentem,2 ut etiam Gallus noster de eo iudicavit, iam habeo & sumptuum a quibusdam principibus aliqua spes affulsit. Erunt enim necessarii ut minimum floreni vel thaleri 500 annuatim in sexennium, quibus alantur quatuor homines, unus, qui stilo valeat & ea, quae scribenda erunt, scriptione complectatur, duo, qui tantum in inquisitione materiarum seu lectione occupentur illique scriptori materias iam paratas suppeditent, & quartus, qui in describendo aliisque vilioribus ministeriis huic conatui inserviat. Tibi vero & isti alteri bono viro aliisque piis maximae gratiae habendae erunt, qui adiuvabitis tum librorum inquisitione, tum ⟨&⟩ alioqui consilio & quacunque re poteritis.
Credo, si praesentes bellorum turbae conquiescerent, & senior dominus3 sua reciperet, quod protinus opus hoc in Domini nomine inchoaretur, tametsi iam ferme ante annum quidam meo hortatu incepit, sed stylus ⟨eius⟩ aliquanto tenuior & infirmiorest, quam vellem. Quod vero iam quosdam libros polliceris te missurum, si scires, quo ⟨mittendi sint⟩, gaudeo, sed signi⟨dubito⟩, quem tibi locum praescribam, cum ignorem, in qua orbis terrarum parte nunc agas; dicam tamen de pluribus. Ratisbonae est Magister Nicolaus Gallus, Augustae Dominus Johannes Baptista Heinzelius senator, Noribergae Magister Hieronymus Besoldus, Lipsiae Domini Sarcerius et Alesius aut pharmacopola Johannes Recait in via Grimica, Vitebergae Magister Sebastianus Theodoricus 4, Wincemii gener. Peto vero ut Ad horum quendam miseris & significaveris, mea esse; ille porro recte curabit. Hosce vero qui sequuntur libros te mihi mittere velim. Primum quaecunque habes manuscripta de Boemicis controversiis et concilio Constantiensi & Basiliensi, ⟨multa autem te habere indicas huius generis.⟩
Atque horum librorum missionem te maturare velim, nam praeter historicum conatum iam etiam illud ago, ut omnino Hussitarum scripta in ordine redigantur, & simul imprimantur & conqui nactus sum iam quaedam non pauca.5 Deinde mitte & illud Magdeburgensis decani de vitiato statu curiae Romanae6 & si quae alia ab eo tempore invenisti. Curabo enim imprimi ea ad publicam utilitatem, sicut hactenus non pauca tum hic edidi, tum Basileam, ut ederentur, misi. Habeo & ego quaedam eiusdem generis, quae fortasse cum isto tuo recte simul edentur. Postremo cupio et illa tria impressa opuscula videre, quae polliceris: Episcopi Gurcensis Balbi de coronatione ad Carolum V. Imperatorem7, Dominici de dominicis Brixiensis de reformatione Romanae curiae8, Maphei Vegii Landensis dialogum9
Ex libris Domini Lazii 10 a te nominatis nullum proinde optarim videre, quam librum epistolarum historialium Pontificum & fundationes monasteriorum; sed an simus impetraturi, tu forte melius nosti.
Nominavi libros, quos te mihi mittere cupio; plures autem causae sunt, cur id primo quoque tempore fieri optarim, quas etiam superius utcunque attigi; prima quod iam statim darem perlegendos ei, qui scriptionis operam sustinebit; secunda, quod controversias Boemicas & scripta in ordine redigo; postrema, quod aliqua ex illis curarem imprimi. Exspecto eiusmodi vetera etiam monumenta ex Anglia11 & quibusdam locis Boemiae; nam & spes scripsi in eas partes, & aliqua mihi spes facta est, ut te tanto minus pigere debeat, si & tu tua mittas. Valde autem optarim, te mihi significare,ubio nam loci quaenam monasteria et quas bibliothecas inspexeris, quo ego, qui eodem studio delector, non sumam inanem operam iisdem inspiciendis. Saluta illum alterum amicum, iuva opus Domini strenue, tuum nomen et locum et bene in Domino Jesu vale. Calendis Octobris 1553. Tuus Illyricus Illyricus.