531128 Flacius an Nidbruck (Magdeburg, 1553-11-28)Ediert durch Harald BollbuckCarsten Nahrendorf
Salutem. Doctissime vir et frater in Domino carissime, ante omnia maximopere a te peto et contendo, ut hanc meam extemporariam scriptionem, quoniam nunc diligentius scribere non vacabat, boni consulas. Id sane, quod optas, perinde ex tali atque accuratiore cognoscere poteris. Ad litteras tuas1 vere primo huius anni ad me missas respondi circiter ante duos menses2 inscriptasque Doctori Leopoldo Schuuibermeier3 Witebergam ad Magistrum Paulum Eberum, sicut praeceperas, misi nec dubito, te iam id responsum vel accepisse vel brevi accepturum esse. Inde ergo prolixius sententiam meam, de quibus voluisti, cognoscere poteris. Quod porro ad secundas Tuae Humanitatis litteras4 attinet, per hunc tuum Hubertum Burgundum 5 missas, contuli quidem diligenter cum eo de toto illo negotio, sicut praecepisti, nec dubito, quin ille tibi meos sermones diligenter perscripturus sit.6 Verum ne tuo sancto voto utilissimoque conatui desim, exponam tibi et ipse mearum cogitationum summam quam brevissime potero.
Primum igitur, quod ad ordinem historiae in quo nonnihil dissentimus7, attinet, video, utramque rationem aliquid commodi et incommodi prae altera habere. Mea illa perpetua series magis quiddam historicum prae se ferret plusque fidei haberet quam illa tua, quae mere πολέμιϰον scriptum ac veluti ex instituto contra Papam directum efficeret. Praeterea plura etiam utilissimaque pervestigaret et exponeret, quae ad Papam eiusque controversias nihil attinerent, quibusque vix in altera forma scripti locus esse possit. Scio enim omnino multa varia eaque utilissima hincinde ex tenebris erui in historiamque referri posse, quae si non ad controversias cum Papa, at certe ad alias haereses refutandas veritatemque illustrandam essent plurimum profutura, et video sane proh dolor! aetatem nostram haeresium feracissimam, nec minus nos contra alias pestes quam contra Papam armari oportere.8 Contra tua ratio ad hoc vel in primis utilior esse videretur, quod aliquanto accuratius prolixiusque maculae ac errores Antichristi depingi illustrarique ea ratione⟨eo ordine⟩ possent. Vix enim videtur illa mea historica series admissura, ut cum tanto taedio et ordinis temporum perturbatione prolixi velut catalogi certaminum cumPapa, scriptorum contra Papam, reprehensionem eius scelerum subinde repererentur ac inculcarentur, quae tuus ordo, dum velut in communes locos ⟨singulas historiae partes⟩ coniicit, summa commoditate reciperet. Eminebunt etiam magis singulae materiae, si in sua loca distribuantur, quam si ad temporum seriem subinde aliis aliae admiscendae erunt. Gratissimum sane id et utilissimum lectori erit, si in singulis locis sui generis res in unum congestas simul velut in cumulo deprehendet, alibi scilicet probationem verorum dogmatum, alibi confutationem falsorum, alibi vituperationem morum spiritualium seu cleri, alibi caeremoniarum acervum, alibi schismata et bella a papis excitata.
Quare si contingere id, quod cuperem quodque utile esset, posset, utramque sane historiam contexi optarim, prius tamen illam meam, qua confecta non difficulter posset illa iam comportata materia in istos tuos quasi communes quosdam locos partiri et distribui, sive id quasi indice solummodo quodam faciendum esset, ut lector in priorem historiam remitteretur, sive res integre prolixeque denuo exponendae essent. Atque hactenus de ordine operis.9 Porro quod ad librorum⟨libri⟩ necessariorum ad tale institutum copiam attinet, quaerendi sane illi ex omnibus mundi partibus essent, ad quam quidem rem non tantum fidorum hominum ministerium, sed et sumptus haud contemnendi essent pernecessarii. Video enimetiam mediocres homines vix aliquid laboris suscipere velle, nisi praesens pecuniariaque merces eis promittatur. Scripsi hactenus ad multos etiam vere pios, ut quidem ego statuo, homines de meo conatu petiique, ut me in investigatione librorum iuvarent; nemo tamen ferme hactenus quicquam opis attulit praeter tuam humanitatem et Palatinum Otthonem, superiore anno ea de causa in Italiam eram profectus, ut et ipse bibliothecas Venetas inspicerem et Vergerium, aliosque quosdam pios ac doctos homines ad adiuvandum hunc conatum excitarem. Polliciti illi quidem large sunt, ac duo seu tres quidem etiam nominatim missuros se mihi Dantis monarchiam 10 sero pollicebantur, verum nemo omnium illorum quiquam hactenus vel misit vel brevi se missurum esse significavit. Affulserat quaedam spes consequendi ex Anglia haud pauca vetera monumenta huic nostro instituto necessaria. Cum enim catalogum Balaei 11 percurrissem totque ibi vetustissimosque autores ecclesiasticos et historicos nobis ignotos legissem, scripsi ad eum una cum clarissimo viro Domino Doctore Alesio 12, cui aliqua cum eo vetus amicitia intercesserat, ac re exposita petiimus, ut et consilio nos iuvaret et libros ad eam scriptionem necessarios tum indicaret, tum etiam, si posset, mitteret. Verum acciderunt istae turbae subitae, quae nobis omnem spem adipiscendi inde quicquam eiusmodi scriptorum praecidunt.13 Spero tamen fore aliquando, ut adhuc ea provincia pium magistratum habeat nobisque pateat. Reliquum ergo esse videtur, ut hic in Germaniasaltem hoc tempore vetusta monumenta conquiramus. Ego quidem occasioni, ubi se offerret, minime deero; idem et tuam praestantiam facere et gratissimum et utilissimum est. Optarem etiam Tuam Honestatem ⟨in Hungariam⟩ 14 ad aliquos industrios homines scribere, qui eiusmodi inquisitionem adiuvarent, tametsi Tua Honestas haud dubie et in aliis regionibus suos habeat, quibus id recte demandare possit. Ne vero pius iste conatus diutius differatur, mihi valde placet, ut quoad alia scripta conquirantur, istis, quae alioqui extant haberique possunt, utamur. Semper enim facile erit inventis addere et ex novis autoribus, si quae minus recte scripta fuerint, corrigere. Hactenus de librorum inquisitione; quam tamen ut Tua Honestas tanto melius adiuvare possit, mitto ei, ut petiit, quosdam catalogos librorum, qui mihi tanquam necessarii in mentem venerunt.
Iam de ratione aggrediendi operis pauca dicam. Indico sane et ego verum esse, quod Tua Honestas scribit, hunc nostrum conatum non unius hominis esse, sed plures oportere suas operas ad conficiendum tantum opus conferre.15 Iudico etiam me ad eam scriptionem parum aptum esse, quod et stylo praesertim tantae historiae necessario destituar et labores non ita multos perferre possim et denique in tam varias curas tuendae veritatis distrahar.16 Quare iudico omnino necesse esse, ut cum aliquo domino agatur, qui mediocre stipendium in aliquot annos paucis aliquot collegis in hoc opere occupatis constituat. Puto autem debere esse unum inter alios, qui et eruditione et stylo valeret eaque omnia, quae scriptione comprehendenda essent, pertexeret, duos porro qui materias undique conquirerent et comportarent illique scriptori in ordinem digerendas apum instar apportarent, quartum denique illis tribus, qui scribae tantum officio fungeretur, hominem leuioris doctrinaeaddere possemus. Hi quatuor collegae quingentis florenis annuatim facillime ⟨ali possent⟩ 17 et ne rem plane quae ad effectum perducatur, impossibilem esse putes, iam egi cum Palatino Otthone Henrico, qui admodum cupit istam historiam conscribi meque ultro ut opus promoveam, hortatur ac, ut spero, facile aliquam partem sumptuum suppeditabit, nec quidquam nunc magis in hac quidem parte opto a Deo, quam ut Elector 18 in sua vel aliquatenus redeat. Spero enim illum promptissime conatum hunc adiuturum esse pro suo erga pietatem et litteras studio. Est etiam hic Ludimagister, nomine Godescalcus , homo meo sane et Magistri Galli iudicio ad talem scriptionem admodum idoneus. Nam & stylum habet tum facilem, tum latinum, tum denique et gravem, et iudicio multum valet et demum laboris plurimi est; ⟨taceo enim pietatem, quam hic quoque pernecessariam esse nemo dubitat.⟩ Locutus est cum eo tuus Hubertus, qui tibi de eo haud dubie suum iudicium perscribet; mittam etiam brevi aliquod eius scriptum, unde de hominis ingenio coniecturam facere possis. Quare in hac etiam parte vide, si quid consilii aut auxilii omnino invenire potes. Ego quidem certe meliorem rationem aggrediendi negotii non video. Utinam iam vel ducentos tantum florenos habere possemus pro ipso scriptore cum uno tantum adiutore, quoad turbae istae in meliorem statum redigerentur. Exspecto quotidie responsum a Palatino. Ego quidem mihi ex ista, summa nihil plane expeto et tamen libenter, quacunque ratione potero opus adiuvabo.19
Mitto meum catalogum, quandoquidem eum tantopere videre cupis; fortassis etiam brevi typis excudetur; neque enim iam quicquam amplius habeo, quod addam.20 Vide tamen obsecro, ne istud exemplar intereat, quo si alterum, quod adhuc apud me est quodque brevi Basileam mittere cogito, in itinere perierit, istud haberi possit; neque enim aliud ullum habeo. Quod porro ad eius praefationem attinet, cogitavi sane et ego saepe de ea admonitione ac petitione ad omnes pios ac doctos facienda, ut iuvarent quacunque ratione possent istum conatum, praesertim autem librorum inquisitionem.21 Sed illud me rursus ab eo consilio absterret, quod expertus sum hactenus, quam parum nostri homines tali cura afficiantur, cum quidem ad non vulgares viros ea de re scripsissem. Quare vereor, ne nihil aliud tali publica admonitione efficiamus, quam ut papistas de nostro consilio praemoneamus et ad opprimenda talia monumenta excitemus; quare cogito eiusmodi admonitionem modis omnibus omittendum esse.22 Possumus alioqui privatis litteris illud idem agere apud eos, quos aiiquid posse existimaverimus. Quodsi tu diversum sentis, amabo fac me quam primum de hac re certiorem, ne prius Basileam cum alia praefatione mittatur. In animo habeo, ut nuper scripsi, omnia Bohemica seu Hussitica scripta in certos tomos redacta imprimi curare,23 si modo esset, qui typographorum egestatem aliquo munusculo sublevare vellet. Nam vix alioqui credo eos suo sumptu impressuros, propterea quod minus vendibilia fore videntur. Quare si quae eius generis aut habes aut adhuc congregas, fac obsecroad me deferri, tametsi et alios ad historiam necessarios ad me mitti utile esset, quod quoquo se res modo habuerit, mihi eius historiae praecipua cura incumbet. Aventinus Bavaricus historicus scripsit duas historias, alteram titulo illustratam Germaniam, alteram Ecclesiasticam historiam. Utraque adhuc extat ⟨apud Bavarum⟩, Germaniam illustratam vult brevi curare edi princeps. Sed quia quaedam de Genealogia ducum Bauariae putat in suum praeiudicium cadere posse, ideo tradidit eam filio iurisprudentis Eckii ⟨Oswaldo Eckio Leonhardi Eckii filio⟩ corrigendam.⟨domino Hundto⟩ Vereor, ne corrigat non tantum illa genealogica, sed etiam ecclesiastica, ut est inimicissimus verae pietati, et sunt plurima ecclesiastica in ea ipsa historia, ut ex primo tomo bibliothecae Gesneri 24 apparet. Quare valde optarim Lazium 25 vel T. H. nomine regis petere eius sibi copiam fieri et utramque quam primum describere. Ecclesiasticam sane eius historiam tibi vel praecipue commendo, ut videas, ut eam nanciscaris, quoquo demum modo potes. Est in aula Bavari consiliarius meus amicus, nomine Albertus Reiffenstein26, qui fortassis libenter adiuvabit.27
Optarim sane etiam aliqua Lazii describi, si sumptus adessent. Est isthic quidam nomine Laurentius Zadesius 28, meus gentilis, qui proxima aestate fuit artium decanus. Credo eum discipulos habere aut alioqui certe familiares scholasticos, ut facillime descriptionem necessariorum librorum adiuvare possit. Vereor sane, ne non possimus ea habere, cum voluerimus, praecipue autem Pontificum epistolas 29 putarem describendas, tametsi omnia istius non viderim. Putas tu uir optime praecipua scripta & controuersias possereferri ad scismata; est istud quidem aliquid, sed tamen ego eas controversias et pluris facio et maiores fuisse puto, cum falsa Antichristi dogmata oppugnata sunt, ut controversia Hus, Wiclef, Valdensium, qui ferme soli hisce 400 annis puriorem doctrinam habuerunt. Balaeus dicit quoque, gravissima certamina pro puriore religione fuisse, tum in Anglia, quando primus Gregorius eo suum Pseudo-Augustinum30 misit, tum, aliquando post, cum Bonifacius, qui alioqui Germanorum Apostolus a multis vocatur, in Germaniam a Papa missus est. Eos enim veterem sinceritatem verae religionis in papatum in hisce regionibus frustra multis etiam sanguine repugnantibus commutasse. Hactenus tumultuarie, ut ex tempore alteri dictare potui, Tuae Honestati meas cogitationes exposui, alias Deo volente idem diligentius faciam. A tua caritate vero illud summis plane quibus possum precibus oro atque contendo: primurn ut pergas sedulo adiuvare istud sanctissimum institutum, sicut incepisti, deinde ut tuae valetudini aliquanto magis, quam hactenus te fecisse audio, parcas, ne non lente sed praecipitanter festinando minus, quam alioqui posses, cursus conficias et non tam te Vita, quam ecclesiam Christi fideli ministro et nutricio spolies. Quare vide obsecro te tum per salutem tuam, per Dei gloriam ac ecclesiae incolumitatem, ut tuae valetudinis summam curam habeas. Vale in Domino Jesu feliciter.4. CalendisSeptembris Decembris Tuae Potestati deditus Theodorus Henetus31