531200 Flacius an Nidbruck (Magdeburg, 1553-12)Ediert durch Harald BollbuckCarsten Nahrendorf
Audioistic Alhacis perspectivam manu Vogeli descriptam extare istic, opinor in universitatis bibliotheca.1 Valde optarim, eam mihi ⟨quam primum⟩ usui dari, quo, quoniam & ipse unum exemplar habeo,inco, quo in communem utilitatem iste quoque autor prodiret. Magno enim id fieret non tantum studiosorum, sed & mechanicorum commodo. Nescio, an monuerim in meo catalogo de agenda veteri, sed valde operae pretium esset eam habere, quae ante [Gregorium] in usu alicuius celebris ecclesiae fuit. Vale! Cura amabo, ut quam primum et de hac re & de aliis omnibus responsa accipiamus.