Epistula Philippo Triuulcio et Priuilegium Alexandri Magni donatum populis Slauis (1532), versio electronicaHrvoje Morović, Pavao Knezović, Neven Jovanović (eds.) Hanc editionem electronicam curavit Neven Jovanović
Auctor: Gorgiata Philochristus, Sigismundus 1463-1520Editor: Hrvoje Morović, Pavao Knezović, and Neven JovanovićDigitalizat dijela kasnijeg znanstvenog izdanja (1997).
Laudare ingenue aliquem uirum: aut Populum dignum laude: Reuerendissime ac Illustrissime Domine: perdifficile est: non ea de causa quod uirtus non existat in multis: {que} semper extollenda {est. Sed} quia {inuidie} pestis: aut aliquis morbus interior in spiritu: stimulat et cogit animum laudatoris diminuere laudem: aut immiscere aliqua: {que} potius deturpant quam extollant gloriam laudati. Quod uitium animi: nullo pacto inest magnis {uiris. Qui} optantes famam {eternam}: maxima laude efferunt uiros: uirtute ornatos: partim ut illos apud se habere possint: partim ut ceteros inducant et excitent ad uirtutem. Quemadmodum manifestum est in {Diuo} Priuilegio Alexandri Magni: uniuersi Orbis Domini. {Qui} pro strenuitate armorum: et ueracitate fidei: demonstrauit gratiam singularem populis Slauis ({idest} gloriosis) {maxime} laudis indicium: ac signum patens {perpetue} {glorie}: qui nec precibus: nec ulla re: poterat sine ratione {moueri. Cum} Imperatoria Maiestas: {preseferat} diuinam similitudinem: quam ueritatis: et liberalitatis lumen: mirum {immodum}: illustrat et {exaltat}. Igitur Priuilegium accipe Reuerendissime Domine{:} et lege: atque aliqua uerba (paucis cognita) considera: {que} sunt digna examine. Vbi uidere poteris {Gentis} Slauorum: gloriam immortalem: et totius mundi Domini: liberalitatem: qui {benemeritos} {premiat}: et conuenientia {Imperatorie} Maiestati: munera donat: et largitur.
Vale: et me ut {facis}: ama.
Sequitur Priuilegium.
Nos Alexander Philippi {Regis} Macedonum: {Archos} {Monarchie} figuratus: {Grecorum} {Imperii} inchoator: {Magni} Iouis filius: per Nathabanum nunciatus: alloquor. Et Bragmanorum et Arborum Solis {ac} {Lune} conculcator: et Persarum {ac} Medorum Regnorum. Dominus {Mundi}: ab ortu {Solis} usque ad {Occasum}: a {Meridie} usque ad Septentrionem.
Illustri {Prosapie} Slauorum: et {lingue} eorum: gratiam et pacem: atque salutem a {nobis} et successoribus nostris: succedentibus nobis in {Gubernatione} {Mundi}.
Quoniam nobis semper affuistis in {Fide} {Veraces}: in {Armis} {Strenui}: nostri {Choadiutores}: Bellicosi: et Robusti.
Damus et conferimus uobis libere: et in perpetuum: totam {Plagam} {terre} ab Aquilone usque ad fines {Italie} Meridionales. Vt nullus {audeat} ibi manere: aut residere: aut se locare: nisi {Vestrates}.
Et si quis ibi alius: inuentus fuerit {manens}: sit uester seruus: et posteri eorum: sint serui: {uestrorum} {Posterorum}.
Datum in Ciuitate Noua ({nostre} fundationis) Alexandrina: fundata super magno Nili {Fluuio}. {Anno} {Regnorum} nostrorum duodecimo. Arridentibus Magnis Diis: Ioue: Marte: Plutone: et Maxima Dea Minerua.
Testes huiusce rei sunt: Athleta Illustris {Lotaterra} noster{.} {Et} alii Principes undecim. Quos nobis {sine} prole decedentibus: relinquimus: nostros heredes: ac totius Orbis.