CroALa - Croatiae auctores Latini

Universitatis Zagrabiensis Facultas philosophica, Institutum philologiae classicae

Paratextus in Maruli Quinquaginta parabolas (1518), versio electronicaConsorti, Francesco, Giuliani, Francesco. Neven Jovanović (ed.) Hanc editionem electronicam curavit Neven Jovanović

Auctor: Consorti, Francesco and Giuliani, FrancescoEditor: Neven Jovanović2024-03-10

Franciscus Julianius Venetus lectori Salutem

Quantum de humano genere [Marulus] optime Lector scribendo mereatur | vix oratione consequi possis. Cotidie enim nouum aliquod opus edit. Cotidie laborat. Vti recte beateque homines viuant. Breuissimum itaque opusculum hoc elucubrauit quod quanto {breuis} est tanto eruditius tanto vtilius censeri possit. Vti gemme, lapillique, que tam et si parua magnis rebus antecellunt. Opusculo autem nomen Parabole est per figuras enim et similitudines docet nos vitia vitare. Scelera fugere. virtutes amplecti. quod dicendi genus a Syris et a Palestinis auctore Hieronymo vsurpatum ipse testatur. Presertim vero a seruatore nostro | dum in humanis ageret. Quare he quidem Parabole non solum legende | sed ediscende sunt. Ille enim in vite institutione se profecisse denique sciat | cui Marulus valde placebit. in ipso namque summa elegantia, summa eruditio, summa denique vite integritas extat. Sed quis est, qui eius diuini ingenii solertiam in his Parabolis fingendis non admiretur? His figuris animus alicitur et legendi voluptate ipsa detinetur: perinde ac floribus suauissimis capiatur. Feliciorem quidem hanc nostram etatem tanto viro dixerim. Qui huius seculi turbulentissimo tempore sidus fulgentissimum, Ducem, et Rectorem: Portumque tutissimum se nobis prebet. Nullum igitur diem sine Maruli lectione (si me audies) duxeris, qui si legatur assidue, plurimum conferet. Habes enim opus varium elegans tersum. Sit itaque Marulus tibi in itinere comes. Sit domi domesticus. Ad hunc et matutino et vespertino tempore: immo et Meridianis horis, eque ac Arcesilas ad Homerum accedas. Numquam e manibus excidat, quando et ad animum formandum, et vitam instruendam sit accomodatissimus. Si quidem non tantum oblectabit, verum et prudentiorem reddet. Elaborauit preterea Franciscus Lucensis magnopere vt opus hoc emendatissimum in publicum exiret, parua hac forma excusum ad commodiorem vsum. Qui cotidie doctissimorum amicitiam querit, vt ab illis libros exigat, quos postea ad mortalium vtilitatem typis suis excudat. Mira quidem et salutifera vtriusque cura, diligentia. Legas igitur iterum, atque iterum luculentissimas Maruli Parabolas, Que non minus frugifere quam jucunde tibi erunt. Cuius assiduua lectione doctrina fiat cumulatior, mens sanctior, vita melior. Sed ne longior sit actus ipsa fabula, iam ipsum Marulum lege.

Franciscus Lucensis lectori felicitatem

Pollicitus fueram lector candidissime post Maruli euangelistarium opus eiusdem elegantissimum de imitatione Christi excusum emittere. verum dum he Parabole in manus venissent, quoniam breue admodum opusculum erat, eas imprimendas curaui, ne situ diuturno obrute amplius delitescerent vtque efflagitationibus pene quotidianis amicorum acquiescerem. cum et iucunditatis plurimum habeant et fructus. Nihil enim eque animum oblectat, quam res noua aliqua fictione concinate, nihil etiam {equi} prodest mortalibus quam optima consilia, quam sanctissimi monitus. Quoniam igitur vtilissimas expertus sum typis nostris {excusi}. Adde quod adeo breues sunt, vt intra manum facile lateant. quas tibi gratissimas fore non vereor. Que autem errata impressorum incuria deprehendimus ea collato ipsius Maruli archetypo in fine annotauimus. Tu quodcumque boni est consulito. Vale. et opus de Imitatione Christi expecta. Non fallam expectationem tuam.

Venetiis industria Francisci Lucensis sacerdotis optimi in edibus Petri Liechtenstein, impressoris diligentissimi, MDXVII, die XVIII mensis februarii.

Cautum ne quis impune opusculum hoc imprimat.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica