Joannis Barbulae Pompilii Sicensis Dalmatae Theologi Ordinis Praedicatorum Solimaidos
Liber I
Magistri Joannis Policarpi Severitani Sibenicensis Dalmatae Predicatorii Solimaidos.
Liber I
Argumentum in primum librum Papirii Viterbiensis
Narrantur primo pulchre primordia mundi
Vnde sibi caelum hausit homo mentemque recepit
Magnus ab aeterno Coeli, Terraeque Creator
Cuncta movens, solus nullo violabilis aevo,
Ecce canendus adest, ut tanto condita Proles
Humani Generis, nullo depressa labore
Vixerit, exhaustis scelerato pauper et hoste
1
Viribus heu cecidit, divini muneris auceps
Sidera celsa petit tandem, quo candida virtus
Ingenii celebrare potest, hoc carmine pando.
Terrarum, Coelique sator, qui cuncta gubernas,
Magnum opus aggredior; faveas mihi:
{te} quoque
{Clyo},
2
Musa, decus Vatum, liceat mihi {suggere} fontem
Ex Helicone sacrum, et si post sitientia labra
Inspiceres, puros perfundas Virgo liquores.
Hoc pede non ludam Trojam, olim namque ruentem
Crimine Tyndaridis, vel Thebas; ossibus haud hic
3
Implebo Aemathiam Romanis; fonte superbo
Sed madidus referam quae sanctum sidus adorant.
pagina aiii-vQuare praebebis nostras quod mulceat aures.
Conditor immensus postquam firmaverat Orbem
Sidereum, finxit naturae nobilis omnes
4
Aligeros, quorum primus fuit ille superbus
Lucifer, ex nihilo dependens ordine pulchro;
Mox tamen at cecidit Coelorum cardine ab alto
Ambitione ferus, qua nullus sidera cernit
Tartareis detenta jugis; tegit alta cacumen
5
Virtutis durum; Stygias hac namque Paludes
Effera mens Hominum facile descendit ad imas,
Hic ubi lintre Charon rimosa canus, et algens
Trajicit externas animas ad littus opacum.
Alitibus pictis decorato vertice post hoc
6
Aethereo, complevit latum piscibus aequor,
Telluris faciem diverso gramine cingens,
Addidit et gravibus tandem genus omne Ferarum
Per proprias species distinctum: conditor ingens
Quae
{quom} Coelicolum despectans Juppiter axe
7
Vidisset, nunquam peregrinis notus in oris,
Omnia quo constant mirantia cuncta creantem
Numina prima Deum, firmatum et sidere Coelum,
Quod velox lustris omni sine labe peractis
Omnia convolvit, quae fixo vana sub axe
8
Maturat, cui cessabit post fama laborum
Esse tamen pendens hujus, sed saecula noscet:
Hoc fertur dixisse sato, qui summa voluptas
Est proprii cordis verbum, sine fine triumphans
Mentibus ignotus miseris, nova gloria Mundi,
9 pagina aiiii-rPerpetuo Coelum, Terras, qui sidera torquet
Ordine cuncta movens aeterno, immobilis extat
Solus, et hic seros semper mansurus in annos,
Qui nunquam potuit peregrinis sternier astris;
Atque illi, quo ambo exardescunt unica virtus
10
Spiritui Sacro; quos omnes nulla senilis
Canities, vel ruga premit, qui fortia vincunt
Saecula; nec miror, sunt soli cuncta regentes,
Quos stupet, et flexis genibus Gens omnis adorat.
Nate, meae vires, dulcis solatia vitae
11
Spiritus, aeterno nunquam spoliande furore,
Quo nullum exilium longinquas traxit ad oras
Sedibus aethereis nos; nunc mea verba reconde
Pectore, Nate, tuo; nostrae praecordia vitae
Accipite, o Mundi spes, puri lumina Coeli:
12
Quam varias rerum vires pulchro ordine servant,
Nunc nunc nos meminisse juvet, quibus ille superbus
Lucifer intumuit, tetrum demersus in antrum:
Aëra nunc posui sub magno cardine clari
Aetheris, exitium nullius numinis ira
13
Cui datur; en nitidus croceo splendore coruscat,
Et Terras Neptunus aquis Saturnia proles
Obruit; at majus refero memoranda per aevum;
Phoebus quove suos quoties perficere cursus,
Atque Diana soror nullo concussa labore
14
Inspicitur, quos aetas non superaverit ulla,
Cuncta mihi parent, nihilo qui cuncta creavi.
Solus imago Dei vitae coelestis origo
pagina aiiii-vConditus a Nobis, vellem constaret in Orbe
Purus Homo, tenerum quem nulla injuria Coeli
15
Infestet, nec saevis morbis pestifer annus
Terreat, hunc cupio; tandem sit formula nostrum,
Et Deitatis honos: perpulchris grandia verbis
Exponat secreta Poli, triplicemque sub una
Majestate Deum veneretur, nostra superstes
16
Clara propago Deo
1, nullo turpata pudore
Sit sibi Conjugii, quo sedes impleat illas
Prole sua, felix superi de culmine Mundi,
O miserum! quas perdidit imperiosa voluptas,
Tartarei Plutonis onus, temeraria virtus
17
Innumeris comitata rogis per saecla cremandi
Perpetuo sine fine virens constructor Olympi.
Talia sic fatus; stat mox sententia dictis:
Tollit humo Juvenem nitido splendore coruscum,
Cujus pulchra vigor subito per membra volutans
18
Aestuat, et venis divinus sanguis inundat
Victuri cineres genitoris mole moveri
Incipiunt, stupidi mirantes tecta Tonantis.
Fervet odore Dei flavis e crinibus omnis
Jam species, virtute sua, per saecla secunda;
19
Splendida praefulget facies, oculusque Smaragdo
Vel similis fulgore ferit vulgata per Orbem
Aethera, post nitido solvi redolentia verba
Vertice, spectabat laetus Jovis ore sereno
Hunc pedibus properare sacris, circumtonat Orbis
20
Gaudens, excelsi cupiat quod jussa Tonantis
pagina av-rUnicus in terris Fenix implere relictus
Spiritus aethereus, placidis notissima volvit
Sensibus externis jam semina tradita Mundo;
Constant ingenii vigor, et munuscula vitae
21
Interni sensus; comitatur gratia linguae
Perpetuam mentem depressam tempore nullo.
Principe pulchra Deo, quamvis producta sub axe
Coelorum vigeat fixo, convexa meatu
Temporis inspiciens, in tempore forma creata,
22
Nec tamen hoc lumen decrescit, lassa vetustas
Corporis at rapiet tandem peritura ruinam
Condita cuncta Virum mirantur, ab ordine pulchro
Adventasse suum Dominum gaudere coacta,
Rectoremque Orbis nitidi stupefacta secundum
23
Undique sic laeti blando sermone salutant.
Primus ait Phoebus nondum defessa labore
Membra premens generosus equis penetrantia murmur
Aequoreum, cujus merguntur et obruta Ponto
Ubera in Hesperio quum pellit montibus umbras.
24
Ore oraturus proprio sub nomine Gentis,
Quarum pars tenet aevi nomen, tempore pars et
Perditur, atque patrem verbis affatur amicis.
Salve, chare Deo, domitor mi, celsa Tonantis
Viscera, pulchre Parens, Terrarum gloria salve:
25
Ad Te nunc venio Titan, qui tempora novi
Qui status est Coelo, qua sidera lege moventur
Ipse ego namque Deo duce Parcis stamina furtim
Accipio, latos agilis sublatus ad axes
pagina av-vJuppiter omnipotens me jussit sidera septem
26
Ferre retro aeternos Coeli frenantia cursus,
Et Mundi Secreta noto, Centrumque, Polosque
Hic metior, Pater, ut radiis latissima regna
Orbis temperet hoc propriis mea numine virtus.
Principe mira Deo magno loquor; haec mihi nunc est
27
Vis etiam, semper possim defessus ab ullo
Motu quotidie conduci Phoebus anhelis
Sollicitatus equis; fuscos visurus Hiberos
Pallidus Oceani, quo frigida possidet umbras
Tellus; Phoebe Soror mea, quam contemperat ore
28
Vicino Terris, animis aeterna superbis:
Atque Orientis iter repeto, compulsus habenis
Velocis currus: reor admiraberis actus
Ipse meos; tenebras luci, lucemque tenebris
Inspicies tribui; quare tibi talia dico,
29
Alme Pater, decus aethereum, stirps certa Tonantis
Te propter Deus hic statuit Nos; praecipe nostris
Numinibus: loquor haec nunc fulgidus ore benigno
Cunctorum ex voto, quae rerum Conditor ingens
Fecerit ex nihilo, omnia tandem dives habeto.
30
Conticuit dictis, grates persolvit et ille
Omnibus. At Rector Superum, Telluris, et Alti
Talia dicta movet: Nostrum generosa propago,
Sit tibi nomen Adam; felicis tempora vitae
Invenies semper, me dum mea fata volutant,
31
Si tamen, ut nosces, nostra haec moderabere jussa
Ecce vides, quod te tam pulchrum nostra reliquit
pagina avi-rMajestas Terris, cui Coelum, et sidera parent,
Totus et hic Orbis: me solum vertice recto
Aethera suspiciens; naturae conscius omnis
32
Laudibus excelsis tollas; per saecula felix
Ibis, quo te mittam nunc, nova gloria Gentis
Venturae, juvenis tali rarissimus aevo,
Altus et ingenio, facundo splendidus ore;
Nec tua sors est, hoc nostrum moderamen habeto.
33
Est Locus in Terris nitida purissimus aura
Trans Indos, ubi Phoebus fulgens primus anhelis
Sollicitatur equis, pulsurus sidera opaca
Nocte peregrino fulgentia lumine, dicto et,
Unde rubet ventura dies, placidissimus undis;
34
Deliciae Mundi, sunt et consortia, Divum
Elysii, Coelique Domus, felicibus oris
Casibus adversis vacuus; rutilantia flammis
Aurorae croceis sibi sunt sine fine benignis
Ora locis, solusque plaga defensus iniqua,
35
Possidet intactas aegris animalibus oras.
Non dolor, aut gemitus, vel mens incerta futuri
Advenire tibi poterunt, vel mortis imago.
Illic pura dies, illic saluberrimus
2 annus,
Omnia te cingent quae lux aeterna serenat.
36
Postremo paucis perstringam plurima verbis
Perge, celer juvenis, visurus talia regna;
Illic egregios animos manet ultima sedes
Perpetuae vitae; Deus hanc, Naturaque finxit
Te melior, voluit qua Te regione manere
37 pagina avii-rLegibus aeternis; sed serva jussa, fidemque
Sancta Dei, si vis, ne tantum lumine torvo
Inspiciat Juvenem, vel pulchris eximat oris;
Et dum membra vigent, victura aut saecula cernent,
Hoc volo servari: brevibus nunc suscipe nostri
38
Consilii quid summa velit, cui credita semper
Concupio vivat nullum peritura per aevum.
Hoc tibi, Adam, cunctisque Bonis servandus in ista est
Carne animus: medio loculo in regione serena
Sed datur una arbos mihi dulcia mala relinquens,
39
Extulit hanc Natura Deo molimine magno
Mors, et vita manent te; quare vive secundus,
Ne violata manus tua tangat in arbore fatum,
Coelica quo possunt Nobis {archana} videri.
Cuncta tuo arbitrio poteris praenoscere tandem
40
Solus: in hoc vetito nolo sit cura salutis
Ulla tibi. His dictis jussit, placidissimus heros
Pergeret, optatas visurus lumine sedes
Perpetuo, nunquam prius illis notus in oris.
Quo audito, Vir dixit: Divum aeterna potestas,
41
Omnipotens Genitor, nitidum quem Mundus adorat,
Quamvis non sim dignus dici talis imago.
Qualem me inspicio; tamen, o Deus, omnibus ipse
Viribus efficiam, totum quod corde sereno
Ipse sciam placuisse Tibi; et, si Juppiter alme,
42
Videris externo voto turgescere pectus
Nostrum, vel miserum transverso calle furentem
Nosces, hoc nostrae naturae vita requiret,
pagina avii-vNon nostri vis cordis; nam sum jussa paratus
Perficere, o lumen, cui clarum fulget Olympo,
43
Qui solus lumen, qui virtus cuncta reservans
Diceris, aeterno victurus Conditor Orbe,
Me tibi commendo, mea nunc tibi fata relinquo
His dictis, vultumque Dei veneratus herilem
Mox tulit ante pedem juvenis generosus avitis.
44
Porta patens Regni nitido splendebat eburno
Dextra viro tenero, qua sic festinus adibat
Perpetuam Sedem, similem sibi, conscius aevi
Venturi, claraeque parans exordia formae
Ingreditur tandem, et Pario de marmore templum
45
Erectum cernens, aurato vertice post hoc
Aedem miratur, stellantia lumina solem
Aequiparant
3 tecto divino, immane columnis
Topaticis fultum, laetus quo Numen adorat,
Omnibus occurrit, quibus atria sacra coluntur,
46
Postremo spirant altaria thure Sabaeo.
Sic vitam degens clara statione superbit.
Pulcher ut auratis oculis solet ire per arva
Pavo vagans, temnensque suis fulgentia pennis
Sidera; et inspectis pedibus gemit esse sub orbe
47
Caelorum vivus: timeo tibi gloria gentis
Ne eveniat nostrae juvenis sic candida proles
Sedibus a Superum sit gloria summa Tonanti
Omnibus in rebus, quas lata potentia Mundi
Exequitur, quae scit, quid prodest, aut nocet Orbi.
48
{Quomque} Deus miraretur sub tegmine Coeli
Esse vagum Juvenem circum radiantibus astris
pagina aviii-rInfra sidereum tectum contingere lucem
Alternam
4 nitidi superantem lumina Phoebi,
Dixit: Virgo, volo, discriminis, atque pudoris
49
Expers, connubio sancto, quo sancta voluptas
Sit tibi, quaeque suis sic viscera moribus ornet.
Hi duo sic placeant oculis per saecula nostris,
Subdita sitque Viro mulier virtutis amore
{Ipsus} Adam, et blandis castiget vocibus illam
50
Ut decet egregios, quos nectare dulcior aura
Expectare viros fertur, quo saecula teste
Conjugii tanti cognoscent magna vigorem.
His dictis subito jacuit sub mole soporis
Tunc genitor, cujus superum successibus altis
51
Fit Mulier gelida de costa evulsa latenter
Eva Parens: in qua mox observatur imago
Illius nostro exemplum memorabile Mundo,
Pignus amicitiae sanctum, foedusque laborum
Ambos alma fides nulla caligine tinctos
52
Occupat, et divinus amor, tranquillaque Terris
Pax viget, ac liquido cedunt contagia Mundo;
Cessit pestis aquis, cessit Pirata profundo,
Nulla datur tremulo Neptuno nautica Pinus;
Tellus cuncta tulit, sunt aurea saecula, nulli
53
Murmur erat vulgo; sed sic plebs illa fidelis
Spectabat Superos tali statione reposta.
Felix illa quies, felicia tempora, quorum
Lucida perpetuo splendebat lumine virtus.
pagina aix-r
Liber II.
M. Io. Policarpi Sibenicensis Dalmatae Praedicatorii Solimaidos. Liber II.
Argumentum in secundum librum Papirii Viterbiensis
Fallaces mores Adami fletusque secundo
Erroresque suos narrat mundique ruinam.
Postquam rex superum Jovis altus cuncta creavit
Ex nihilo magnumque chaos depressit ad ima,
Distinctis rebus pulchre, iuvenemque superbum
Consortis propriae socium posuisset in oris
Eois, semper tot opimis dotibus auctum,
54
Proh dolor, invidit miseris mox callidus anguis,
Ex quo sulcarunt Stygii mala numina Ditis.
Flere licet mecum simul, heu! Nunc grandis Apollo,
Flete, sacri nemoris lauri, quia flere necesse est.
Dulcibus ipse modis qui vos mulcere solebam,
55
Ecce meis lacrymis nunc deficit ille superbus
Parnassi liquor, heu, viduato Helicone sororum
Nunc lyra fracta jacet, nunc nunc stupet undique virtus
Ingenii nostri, memoro quom dulcia fata
Coelorum, dederat quae quondam lumen Olympi
56
Juppiter aeterno memorandus carmine vatum
Istis; nos quibus omne scelus committimus omnes.
pagina aix-vProh, originale malum,
5 mortalibus horrida pestis,
Quamvis sim tristis, tamen illo fonte superbo
Verticis Aonii madidus, mirabile dictu,
57
Heu, referam, ut quondam decepit perfidus hostis
Naturae nostros olim ambitione parentes,
Quo fuit expulsus terris miserandus ab illis,
Quodque malum tantae sobolis genus omne recepit
Humano generi mors improba saecula noscens
58
Infelix genitor, nostro miserabilis aevo
Existens multum, sortis monimenta vetustae
Qui poterat servare diu, nisi callidus anguis
Oppressisset eum incautum crudelibus armis.
Perniciem quorum, vitam tristesque dolores
59
Posteritate sua notos, mugitibus implens
Auras ipse cano. Phoebus quo tempore fervet
Jam Veneris socius, quom summa cacumina montis
Visurus properat, fessos perfundat Hiberus
Fuscus equos, vaga tunc genitrix spaciatur arena
60
Floribus et vario redimita gramine, cultu
Coelicolum, audit prato mox bene olentia mala.
Cernere decrevit, quis erat locus illa reservans,
Vel quae protulerat cortex haec. Coeca libido
Tunc famis horriferae stridentes venit ad aures
61
Gorgonis obtectu. Longe supereminet arbos
Pulchra equidem superis: pallam genitricis obumbrat,
Ut solet aestivo vel quovis tempore nubes
Inter nos residens atque aurea lumina Phoebi
Jam cultas operire comas telluris ab alto.
62 pagina bi-rMagna explorandi sitis et solertia pomi
Ecce datur, novit causam tunc ipsa latentem.
Currit laeta cito, pauper velocior aura
Cerneret herboso sacrum de vertice lignum.
para Non Athalanta habuit tales certamine cursus
63
Quales ipsa parens pedibus violenta movebat.
Mors premium miserae. Venit sub cortice fessa,
Heu, requiem cepit; miratur candida mala,
Miratur ramos; titubat, si tangere debet
Territa sorte Dei, manibus decerpere cura est.
64
Accedit, tenditque manum, retinetque volentem
Carpere poma; timet, ne summi jussa Tonantis
Praetereat. Veteris monstrum miserabile culpae
Inspicit in viridi revolutum cortice, passu
Crispatur, turgetque gravis, virusque per ora
65
Fundit; stat facies humana et brachia saevo
Nuda nitent: mulier stupet; hinc ferit aethera clamor
Foeminea vi, horrentque comae gelidusque cucurrit
Ossa per ipse cruor, respirans talia fatur:
“Cur nostros, scelerate, lares sedesque beatas
66
Ingrederis? Prohibet te serpere numen Olympi
Coelicolum patriam. Nunquam fera frigidus anguis
Hic fuit; hinc fuge, teque aspectu subtrahe nostro.”
Inclinatque manum terram versus, rapit atque hic
Ingentem lapidem pulsura penatibus illis
67
Ipsum vertice gestantem diademata septem.
para Ut vidit serpens ingentia saxa rotantem
Dixit: “Ne facias divini numinis haeres,
pagina bi-v Eva parens, generosa humanae stirpis origo!
Nobile cor nunquam venenato pectore curat
68
Pungere, nec virus foecundo rore ministrat
In socium fidum: me videnʼ clara virago
Qualis nunc sim, qui superum olim coelica proles
Prima fui, pauper commisso crimine plector
Sedibus aethereis pulsus. Nec cura, recuso
69
Numina perpetuo naturae conscia magni
Namque Dei: cunctis semper venerabor in oris,
Myrrha mihi dabitur, Pancheaque cernere rura
Conabor, celebrabit post hoc ultima Thyle
Me, faciemque meam; sceleri nec sacra negabit
70
Quisquis ab occiduis cognoscet comminus oris
Festa piae Cereris vel coeca Cupidinis arma.
Est mihi pulchra Venus, quam totus mundus adorat,
Ipse volo, vestra generatus origine Virgo
Majestatis honos Cybeles, obsessa profundo
71
Limine te capiet, nostro ni vertice caelum
Inspicies, regnare ubi solus Conditor optat.
Quare ne me pellas; veni vestra videre
Regna, Deus quae vobis ille triumphans
Construxit, qui me paulo prius expulit alto
72
Cardine coelorum: et quid credis, lubrica proles,
Cur vos hic posuit, nisi quod sibi nulla propago,
Quam fecit, similis sit: proh, proh, flebile foedus
Inter vos olim! Vetitum facit arbore pomum,
In quo namque suae stat tota potentia vitae.
73
Pervulgata satis timido sermone revolvo,
pagina bii-rDilanior cupidus tanti dulcedine mali.
Consulo decerpas fructum; cito candida proles
Te caelo aequabit, dulcis solatia vitae
Aethereae nosces; opus est mihi vera fateri,
74
Cuncta scies.” Subito sua pectore verba revolvens
Foemina foemineo compulsa est dicere more:
“Est ne hoc verum, quod tu narras, callide serpens?”
“Vera loquor”, dixit. Succincta veste recedens
Ascendit vetitum ramum, pendentia mala
75
Colligit et gustat; nil dulcius ore virago
Cepisse unquam dixit, cui post perfidus ille
Subridens Pluto, aeterno cruciandus ab igne,
Infert: “Nunquam falsa loquor, tibi vera fatemur”.
Luridus his dictis tenues discessit in auras.
76
para Quo fragilis mulier descendens voce vocabat
Impudibunda virum spaciantem gramine pulchro:
“Frater Adam, propera”, proclamant murmure sylvae.
Auribus arrectis juvenis stat: “Quis tonat?”, inquit,
“His oris superum?” Tacitus nec ferre volebat
77
Ipse gradum, vaga sed conjux hunc saepe vocare
Non cessat: venit, viduatam conspicit illo
Fronte deam, cui jam volat undique foeda libido:
Miratur tristis, sibi quo fugit illa venustas
Et decor aspectus nullo violabilis aevo.
78
Dum fuerat bene grata Deo, spectare serenos
Haec poterat vultus superum penetralibus altis
Coelicolum. Juvenis tandem post multa petivit,
“Quid sibi blanda velit, dicat; ne nubila mentem
pagina bii-vVota suam crucient, dicens: mea gloria, quid vis?
79
O dea, fac referas, cur tu me saepe vocasti,
Ecce adsum”. Dixit misero sibi talia verba:
“O Conjux venerande mihi, mea cura salusque,
Inspice, quid vetuit nobis moderator Olympi,
Frater Adam, pomum, in quo sunt longissima vitae
80
Tempora. Dulce est, crede mihi; tibi vera fateri
Non piget; hoc gusta, hoc est dulcius illa
Ambrosia divûm, qua coelo Conditor orbis
Vescitur aeterno memorandus carmine vatum:
Cuncta scies, forsan similis sibi, gaudia magna
81
Perpetuo cernes, dabitur quo summa potestas
Ut sibi. Nec mora mellifluo deceptus ab ore
“Da malum”, dixit, vario sermone revolvens
Mente sua, vetuit cur fructum, sicque repressum
Gustavit tandem. Paucis perstringere verbis
82
Est opus: ecce pudor sequitur; male sana voluptas
Mortales fecit miseros; spaciosa gemendi
Tempora non desunt longum mansura per aevum.
para Proh dolor! Hi subito norunt pudibunda magistro
Angue sacro; faciunt membris femoralia tristes
83
Ex ficus foliis. Senserunt protinus alto
Colle Deum gradientem, celsi numen Olympi,
Ambo timent Dominum; corpuscula crimine tanto
Tecta, diu trepidantes, mox abscondere curant
Post frondes mali; veniebat magnus ad ipsos
84
Conditor, e medio quem cortice spectat ocellis
Vix paulum clausis mulier formidine plena.
pagina biii-rEt Genitor tristis digitos frangebat inertes,
Dicens: “Quid faciam pauper, mea sacra voluptas,
O conjux?”. Trepidant, timor omnibus ora ligarat,
85
Ut sermone suo vix norint scire, ubi sistant
Ambo pedes. Tandem venit sanctissimus auctor
Orbis et aeterno memorandus carmine vatum,
Quos sic alloquitur conspectos corpore tecto:
para “Quis furor aut quae mens haec olim candida texit
86
Corpora vel cur post frondes latitatis amari?
Scire volo a vobis, miseri, mihi dicite causam”.
Cui gressu trepidante ferunt: “Nos cura timorque
Angebant audito Te et quia nuda patebant
Membra, Deus; viridi latitare sub arbore nobis
87
Mens fuit”. Haec referens curis jam pressus iniquis
Torpida convolvens nodoso viscera cornu
Dejectis oculis lacrymosis plangit uterque.
Mox ait ipse Deus: “Mea quondam dulcis imago
Temporibus peritura malis, quam lucida veri
88
Effigies alti latuit, privata deorum
Sede, parum vives; miseri cognoscite causam
Jam labis vestrae, nec tristes tergite genas
Jam fletu magno madidantes; aurea mala
Vos quia gustastis, contempto vertice Coeli,
89
Soli parta mihi, pavidi pro crimine tanto
Lurida novistis detecto corpore membra”,
para Cui statim tremulus subjunxit voce [trementi]
Ipsus Adam dicens: “Mihi Tu, Rex optime, crede,
Me miserum decepit fructu (flebile damnum!)
90 pagina biii-v Infelix uxor, nullis laudanda triumphis.
O utinam nunquam novissent saecula nostra
Tam gelidum virus! Caput et sentina malorum,
O Deus, est mulier. Quare, nova gloria regum,
Da veniam!” Conjux meretricis ore retorto,
91
Et levior folio, flava quod habetur ab aura
Jam graviter pulsum, dixit: “Me callidus anguis
Oppressit nunc verborum dulcedine mira,
Gustarem fructum, spoliatum cortice ramis.
Comedi pomum, miseram me!” “Perfide serpens”,
92
Conditor edixit, “tenues dum rexerit artus
Vita tuos, serpens, spectabis pectore prono
Telluris latus haecque cibus tibi nigra resedat,
Decrevi. Pauper victum sudore parabis,
O juvenis, semper tanto pro crimine, pulsus
93
Sedibus aethereis, nitidi spectator Olympi
Qui fueras pridem, tandem per tempora longa
Tuque tuumque genus, tam grandia gaudia flebis.
Et tu, flamma vorax sanie depressa maligna,
O mulier, paritura tuos formidine plena
94
Concipies natos et magno pressa dolore
Emittes foetum, miserorum lurida nutrix
Diceris”. Subito custodem liminis alti
Voce vocat magna Deus, ipsos lumine tanto
Privet praecipiens et pellat postibus illis
95
Continuo, referens pertristia splendidus ore
Verba suo miseris coeli terraeque Creator:
“Me me sprevistis (proh, sors male fida!), popelle!
pagina biiii-r O quam stulta quies superum contemnere fata,
Tartareos penetrare lacus, Stygiasque paludes
96
Hic cupit et celsis pavidus terrebitur astris.
Quid sit nunc, pauper, vel quid tu candida quondam
Proles extiteras, debebas scire, miselle:
Nobilius nihil est, proprias quam noscere vires.
An tu credideras, nullis laudande triumphis
97
Tristis Adam, nunquam coelum sudore parari?
Ipse tibi referam, ignavum quae vulgus habere
Deberet, quod jam latuerunt sidera coeli
Tartara qui cupiunt nulla splendentia luce
Cernere, pauperiem semper tristesque labores
98
Promittens miseris victuros saecula divûm,
Heu, via lata patet, sed magni ad limen Olympi
Est virtutis iter durum, quo celsa videre
Aethera post facile poterunt, qui vertice in alto
Ipsius residere volunt felicibus oris,
99
Floribus et vario redimitus gramine. Namque
Hoc tibi postremo dicam, scelerate virorum,
Omnibus, hoc itiner qui nolunt spernere, tandem
Laeta dies veniet, superato culmine montis,
Ardua quo steterat primo, post inclyta virtus”.
100
para His dictis jussit, custos terrore profundo
Stringeret ipse manu gladium quo pelleret ipsos.
Qui venit, furiis pallentia brachia tendens
Impetuosus ait: “Nostris discedite tectis,
O gens, jussa Dei quae temnis sidere tetro!
101
Hic hic non possunt mortalia pectora stare,
pagina biiii-vSed quae spiritus altus alit novere superba
Tecta Dei, tanto, nullum peritura per aevum.
Hic est, qui coelum, terras, qui sidera torquet
Vertice cuncta movens aeterno; immobilis extat
102
Solus et hic semper seros mansurus in annos,
Principium vitae cui non est, ultima fata
Quemque Deum nunquam peregrinis sternere rebus
Tam celsum potuerunt. Et tu, pessime, tantum
O crudelis Adam, contemnere numen Olympi
103
Audes? Crede mihi, tristes dabis, improbe, poenas”.
para His dictis servans magni mandata Parentis
Pulchra fulgentem vagina liberat ensem
Arreptaque coma capitis, dejecit inermem
In terram, capulo post livida verberat ensis
104
Terga viri dicens: “Nostris discedite terris!”
Ille cruore fluit resolutus corpore toto,
Et precibus longis tentat resistere, ne sic
Verberet invalidum, at magis hunc hunc ille cruentat,
Heu heu, quo citius miserum discedere cogat.
105
Durum nec parvo maculabat sanguine ferrum
Impellitque pedem pedibus gravitate furenti
Instans: “Surge cito, tibi dico!” Surgere curans
Semilacer referebat: “Magni fata Parentis
Invitus, pauper, tristi violabilis aevo,
106
Perficiam, sed ne crucies!” Quem lumine torvo
Inspicit Eva parens, manibus constricta premendo
Membra suis. Lacrymantes ambos contulit usque
Limen: “Sic saniem conjecto emittere ferro
pagina bv-rIn vos ipse volo!”, dicebat nuntius alti
107
Consilii. Pepulit primo Evam limine sacro.
Proh dolor, heu pietas, proh tristia fata parentis
Nostra! Quae fuerit tanti olim causa doloris,
Quo nullus major memorabitur orbe sub isto
Lunari, oppressi sub quo caligine tetra
108
Mortales verum ignorant, heu, lurida pestis!
Protinus hanc post ingemuit formidine plenus
Pauper Adam in foribus consistens, membra dolendo
Vertebat dicens: “Juvenis, miserere juventae,
Heu, nostrae perpulchrae quondam”, oculosque reflectit,
109
Suspenditque animum, si debeat inde recessum
Carpere postremum. Marcentia guttura ferro
Nuncius ostendit confodi, fulminis ignem
Vibrans ore suo, sibi ni properare paciscet
Discessum ex illis miserandus postibus. Ipse
110
Tandem pulsus ait: “Laniatus mergar in undis
Tartareis pauper!”, conjuxque miserrima flebat,
Pectora pectoribus contundunt. Clauditur heu mox
Porta loci, quem purum lux aeterna serenat.
para Jam genus humanum periit, jam moestus Apollo
111
Allidat saxo cytharam, Castalius et fons
Jam faciem mutet, nunc nunc Peneia laurus
Arescat; namque Aonios rudis incola montes
Ecce habitat juvenis depressus sidere tetro,
Jam fletu saxum omne madet, turbantur ubique
112
Cuncta Deus fragili quae pulchra creaverat orbi.
Phoebus luce sua caruit, soror ore cruento
pagina bv-vInfera regna quatit, cui servit pallidus aether
Splendida conjugio medius qui sidera cernit,
Nube sub obscura latitabat lucida Juno,
113
Fletibus assiduis cum fulgure saepe tonando.
Neptunus spumans gemit et caligine pressa
Tellus moesta jacet, prospectans pectore prono
Tartareae regionis aquas Stygiasque paludes,
Crinibus extensis moerens sub mole soporis
114
Obruitur. Subito capistratos more capillos
Foemineo curvat Pluto ad se, cardine forti
Quos stringit madidus quo surgit in arbore dulcis
Tempore quisque suo viridi cum gramine fructus.
Ecce dolor sequitur, macies, pallorque, situsque,
115
Implenturque cavae mox toto in corpore rugae,
Horrida canicies properat, stat barba, comaeque.
Vernat humus, propriis quam viribus sulcat inermis
Sub juga bos positus sudat stimulante magistro.
116
Nec mare, nec tellus, nec sidera clara videntur
Natura variante vices flendumque minatur
Omnibus excidium vitae densissimus aer.
Funera crebra virûm cernunt, juvenumque, senumque
Et labor, et lacrymae, et gemitus, et tristia subsunt
117
Pectora jam curis, nec spes patet ulla salutis.
Hesperus ipse venit, pellens de montibus umbras
Praetereunte die. Gelidae praenuncia mortis
Nox oritur, volucri labuntur saecula cursu.
Frigus et ipse calor veniunt, quibus omnia miscens
Evolat en tempus, fugientes conficit annos
118 pagina bvi-rPhoebus equis rapidis, tenuata revertitur orbe
Luna pererrato; transcurrit vita caduca
Velocior vento, nunquam reditura. Videte
Humani generis casum, qui regna piorum
Proh, superum coelique lares penetrare decore
119
Virtutum poterant primo; languentia torpent
Viscera criminibus, complentur cuncta querelis.
para Dumque sua miseri tot tristia mente volutant
Funera pestiferae vitae mortique propinquae,
Ecce venit Pluto magna comitante caterva
120
Lethaeis regnis ipsum caecisque cavernis,
Murmure terribili fusca caligine tectus
Ante pedes umbram fert, horridus evomit ignem
Ore suo, caelum veneratur anhelitus oris.
Secum turba ruit: primo male tuta Voluptas,
121
Alma Venus, puerum pharetratum prendere dextra
Curans, ne cadat; at vultu plaudente Cupido
Hanc ardet salutare deam, quo duceret ultro
Alatum citius, tenerum membris tamen; ipsa
Fit comes ardenti, magnos conferre paratus
122
Promittit puero, veluti solet esse benigna
Infanti genitrix, quem vult cessisse vicissim
Si quo cura manet caeco. Post undique nudum
Vestibus obcingit, tumidi spectacula fastus
Foemina desiderans sequitur delapsa furenti
123
Cum socio quondam coelorum sedibus altis.
Crinibus implexam viperam memorare laboro
Pravus avaritiam, squallentia pectora monstri
pagina bvi-vQuae secum ducebat, proh! Fallacibus escis
Cernitur implicitus furor, heu! Monimenta vetusti
124
Tamque gravis sceleris portans laberinthius error,
Livor edax mollisque quies peregrina salutis
Perpetuae vitae accedunt cum murmure longo.
Solatur tristes stomacho metuendus amaro
Pluto deus dicens: “Quid maesti statis? Honores
125
Nulli deficient vobis, sed nostra placebunt
Regna magis”. Nigrum trepido suspexit ocello
Ipse timens genitor trepidantis murmura vulgi,
Irridetque malus miseros tenebrosus Averni
Rex subito, parvusque Puer malefida sagittis
126
Pectora percussit, jugulum Venus alma parabat
Dans gemitus fictos, feriuntur viscera, tandem
Membraque luxuriant amborum numine tali.
para Turpe genus gemuit, me pejus dicere taedet:
Vivere quisque suo voto conatur ubique.
127
Postquam lugentum geminatur vita, pudore
Majori casus funestior advolat alter,
Ecce lues terrena venit flagrantior igne;
Namque thorum socius socii violabat ubique,
Nata patri jacuit, soror est jam languida fratre
128
Proh pudor, heu pietas, mutato jure tumescit
Venter natorum turpi genitricis amore.
Terra parens quondam tristes miserata dolores
Titanum voluit compleri Tartara facto
Monstrifero vastos et in aethera protulit hostes
129
Dira prole tumens: quo coelo magnus ab alto
Juppiter iratus lethali fulmine damnat.
pagina bvii-rQuippe giganthaeos humeros horrendus ubique
Sidereas vitiis populi rescindere turres
Conantur, Phoebo flavos devellere crines
130
Optant et castam cupiunt violare Minervam
In tantum, rabie quod plenus Juppiter infit.
Mittantur vates, doceant mox affore tempus,
Quo genus immensis placeat mortale sub undis
Perdere, ni facinus current divertere dirum
131
Mentibus a propriis. Venit sanctissima proles
Ipse Noe canus, vatum generosus alumnus,
Magna voce tonans sudat stimuloque frementi
Exululat: “Mortale genus madidantibus undis
Obruet ipse Deus, ni sit constantia menti
132
In facinus clarum”, dicens: “Mala regnat Erynnis,
Thura Sabaea ferant divis”, proclamat ubique.
Nil curant; rabido nigros demittere coelo
Decrevit nimbos, madidis mox evolat alis
Terribili vultu picea caligine tectus
133
Ille Notus, nebulae quo rorant, Eolus antris
Exit et ipse suis, Aquilonem protinus illic
Claudit, quo fugiunt nubes veniuntque sereni
Saepe dies, manibus compressit nubila post hoc
Auster. Mox crebrae pluviae funduntur ab alto
134
Aethere, caeruleus succurrit vastibus undis
Neptunus facilesque vias patefecit ubique
Cornutis fluviis, contorquens viscera terrae
Dura tridente suo; post fontibus ora relaxant,
Omnibus hinc amnes, subito occupat omnia pontus.
135
Crimina sic purgat rapidis urgentibus Austris
Ipse Jovis, secumque trahit pecudesque virosque
Unda domusque ruunt, vasto sub gurgite turres
Hinc latitant, tellus nullum discrimen habebit
Cum ponto, volucris vaga lassis decidit alis
136
In mare profundum, fugit, heu, decor ille virorum
Ob crimen tantum, docuit quod funeris auctor.
Solus namque Noe cymba sulcabat adunca
In mare praeruptum, generosi numinis index,
Quo nullus melior terris, vel amantior aequi
137
Extiterat, consorte sua reparare relictus
Saeclum, cuique datur pulchri praenuntia mundi
In foedus sanctum Iris, non spernenda videndo.
para Decrevit post haec, collapsa gente superba,
Naufragio tanto fluviis desistere nubes.
138
Quare cernite, mortales, scelerata virorum
Pectora, quam dirum scelus est nocuisse deorum
Spiritibus sacris. Vobis pro teste vetustas
Illa datur; meliori vita numen adora
Alterum, pauper, coeli terraeque parentem.
139
Quisquis eris cupidus per saecula vivere felix
Inspice mente tua, qui cernis sidera solus,
Quam varias rerum vires pulchro ordine servat
Ipse Deus, quem nunc mirantur cuncta creantem
Numina prima aevi: firmatum sidere coelum,
140
Quod velox lustris omni sine labe peractis
Tempora, quaeque caduca suo stant saecla sub axe,
Volvit et huic tandem cessabit fama laborum,
Aera qui posuit sub magno cardine clari
Aetheris, exicium nullius numinis ira
141
Cui datur: en nitidus croceo splendore coruscat
Hoc terras Neptunus aquis, Saturnia proles,
Obruit, o, primum percussis cuspide saxis,
Phoebus quove suos quoties perficere cursus
Atque Diana soror nullo concussa labore
142
Inspicitur, quos aetas non superaverit ulla.
Quo subeunt anni fragiles et curva senecta,
Tempore quo fructus producunt omnia passim,
Cuncta sibi parent, nihilo qui cuncta creavit.
Sors hominum sterilis, superum quae sola retardat
143
Amplexus dulces tanti sine fine Tonantis.
Proh dolor, heu pietas, proh crimina tanta virorum!
Solus imago Dei es, soli tibi numina cedunt,
Gratia sola tibi est, soli solatia praebet
Conditor hic rerum, solum tu Numen adora.
144
para Fama caduca manet nobis expersque sepulchri
Nullus erit nostrum; consumens omnia tempus
Nos agitat, solum mortalibus ipsa relicta est
Virtus, sola manens delapso tempore vitae,
Qua mortale genus longa assuetudine fecit,
145
Quisque locum sanctos heroidas inter haberet.
Magistri Ioannis Policarpi Severitani Sibenicensis Dalmatae praedicatorii Solimaidos.
Liber III.
Liber III.
Argumentum in tertium librum Papirii Viterbiensis.
Fluctibus errantes terras casusque virorum
Iuppiter hoc reparat gentem miseratus iniquam.
Jam mare littoribus patuit, de gurgite vasto
Pallida surgit humus collesque exire videntur,
Jam Phoebus radios pulsabat vertice ab alto
Obruta criminibus, proh, magna cacumina montis
Parnasi et liquida coelum post luce serenat
146
Cuncta Deus, vastis quae quondam merserat undis.
Aequora sulcantem cymba vocat almus Olympi
Juppiter innocuum cultorem numinis alti
Ipse Noe, dicens: “Vidisti, quot mala passum
Est genus humanum, me spreto, mente maligna?
147
Talia ne facias, tuto sed tramite duces
Ecce tuos gressus!” Tanto jactura dolori
Omnibus instabat, coeli qui sidera torquent,
His quibus est solum semper stans conscia virtus.
Ipse Deus Pater, et Natus Genitoris imago
148
Continue degens secum, quibus astat ubique
Spiritus ille Sacer, qui sancto flagrat amore
pagina c-rPectora mortalis generis, quod vota reservat
Illius, proh, tantum solus originis ordo
His extat nec dantur tetra prementia tale
149
Tempora divinum numen, quae servat anhelis
Phoebus equis. Idem semper sunt, omnia tandem
Perpetuo curant, nulla variante senecta
Ipsos. Quo Superum subito fit concio divûm
Juppiter hos tristis, qui saevas fulminat iras,
150
Talibus alloquitur dictis: “Mea dulcis imago,
Nate, Deus, semper puri lux alma Tonantis;
Spiritus, aeterno qui Nos et cingis amore,
Ne pigeat vos me nunc blandis auribus omnes
Audire et nostrum sensum firmare profundo
151
Ore Deus: nostram mentem timor angit amantem,
Heu, mundum miserum scelerato crimine gentis
Ut patuit, qui vastis nunc jacet obrutus undis!
Sed superest unus tantum, qui semper adorat
Nos bene fatidicamque Themim per saecula felix
152
Ille Noe latitans cymba depressus ab undis
Vellem prole sua clara reparare nefandum
Hoc genus et nollem postremo visere mortem
Humani generis, sed quisquis sanus haberi
Optaret sanctus coelestia regna videre,
153
Floribus et vario semper florentia cultu,
Posset decrevi; longo fructurus et aevo
Inspiciens me canos vivax proferat annos”.
Voce probant omnes quae dixit Conditor aevi.
para Cui jussit subito Deus, ut de conjuge casta
154 pagina c-vAd littus veniens repararet semine puro
Mundum, quod nunquam maculaverit ipse Cupido.
Jussa Dei complent; reptat generosa propago,
Ac si Cadmaeo generaret semine proles.
At gens posterior cepit pejora profecto
155
Admissis gravibus mundi commenta referre,
Templa silent, arae et modico fumantia thure
Sidera suspiciunt, tenuit delubra sacerdos
Vanus inopsque Dei magni, stat vera fateri.
Nusquam tuta fides, nec spec est certa sodali;
156
Non nisi fictus amor cinxit longo ordine gentes.
Heu Myrrha infelix, foedas pharetrate Cupido
Te Duce jam lectum, quo natam turpis adulter
Ipse Parens novit scelerato cognitus Orbi.
Sub juga jam positus bos scindit vomere collem,
157
Pravus et inculto tellurem vertere rostro
Rusticus haud cessat, fallax hoc tempore surgit
Mercator, nulli splendescunt lumina coelo,
Bella furore ruunt, jam coeli sidera cuncta
Cessere horrendo Marti, qui tecta minaci
158
Cauda perlustrare poli chelasque videtur
Detegere ostenditque suae mox brachia librae.
Castra virum reboant studioso murmure belli:
Corrigit hic hastam miles gladiosque cruentos
Miles sollicitus monstrat facilesque sagittas
159
Ille probat dirae captus dulcedine praedae.
Jam galeam capiti norunt imponere cuncti,
Fama volat, bellum in omni consistere parte.
pagina cii-rVertice crista tremit, phaleris tegit ille ferocem
Miles equum fraenans, coelum tonat omne tumultu.
160
Inscius, heu, proprii fati studet ille recurvus
Verberare cavum unguem; post docet ipse magister
Ferratos aptare pedes textamque catenis
Loricam vendit, tantus furor omnia terret.
Ostendit pictum clypeum sibi divus Apelles;
161
Ocrea femoribus parta est, tibiamque pedemque
Qualiter hic armet, docuit cupidusque nefandi
Jam sceleris miles proclamat praemia belli.
para Felix cepit Arabs validissima perdere regna,
Urbibus exhaustis flevit Panchaica tellus,
162
Errat jam Parthus, spoliato ex hoste trophaea
Indus portabat, madidavit sanguine Hiberus,
Vicinas gentes deflet Septentrio natos.
Antiochus Pyrrhusque ferox variusque Jugurtha
Alter in alterius cepit consurgere damnum.
163
Mose bono pharao Rubri maris obrutus undis
Perditur, hostiles rapiunt in littore praedas
Gentis Apellaicae populi: tumet illa cruore.
Roma potens quondam imperio et felicibus armis,
Qua duce Carthago ingemuit, per saecula nomen
164
Hesperium fugiens. Heu, magna incendia flagrant
Orbem! Quo viso penitet fecisse superbum
Hoc genus ecce Deum: decrevit mittere vates,
Praedicant, quod totus claro mundus ab axe
Concipiet flammas ni caelum et sidera norint
165
Adventumque Dei memorent, mirabile dictu,
pagina cii-vQui mare, qui caelum, terras, qui sidera torquet.
Post hoc namque Deus, terris populisque superbis
Virginis os intrans, violans nec claustra pudoris
Semine divino conceptus, venit ab alto
166
Cardine coelorum, qui viribus occupat orbem.
para Nunc nunc ex Helicone sacro date, turba sororum,
Praedulces fontes liquidum et praebete liquorem,
Quo sitiens nostrum os possim perfundere, nuncque
Saxa movens citharam pulset crinitus Apollo.
167
Post longum tempus nam nobis ultima venit
Ecce salus quondam crebris concussa procellis.
Ipse canam Numen tantum semperque fatebor,
Multorum gemitu quod venit Conditor aevi
Sanctus Apellaica generosus origine Christos,
168
Exit qui tandem spes saecli magna futuri
Viscere virgineo, quam primo nuncius alto
Aethere demissus docuit quae cuncta futura
Sint mundo: miseri semper gaudete, fideles,
Adventante Deo, careant singultibus omnes.
169
para Fama volat, puerum divina stirpe creatum,
Stella facem ducens multa cum luce cucurrit
Insolito vaga signa ferens, sed lucida coelo
Agnoscunt subito reges Orientis et omnes
Esse ferunt facinus clarum, quo missus Olympo
170
Est natus Christos nostro pro crimine sanctus.
Felices Arabes, Panchaeaque rura relinquunt,
Venerunt Solymam noscunt Bethlemia prata.
Muneribus sacris post sanctum sidus adorant,
pagina ciii-rMirantur tenerum faciemque agnoscere parvi
171
Concupiunt pueri: servatur Conditor ingens
Foemineo panno, cunabula parva salutis
Prospiciunt nostrae, pulchro vagiente puello.
Inspiciunt sacros postes, quos servat anili
Posteritate senex, mirantur fronte superba
172
Leve puerperium, proh, lac quoque Virginis almae!
Hunc quondam vidit Tarpejo colle repostus
Augustus Caesar ductu monitisque Sybillae
Fatidicae, cui dixit, semper Roma superba,
O decus aethereum, Puer, o stirps clara Tonantis,
173
Contribuet sedem purique vocabitur ara
Iste locus coeli; hic sub nomine Virginis almae,
Matris namque tuae surget de marmore templum.
para His visis genua inclinantes talia dicunt:
“O dea, quae celsi Genitrix et Sponsa Tonantis
174
Diceris et qua semper nobis atria coeli
Ampla patent, nostras nunc aure resumere mentes
Ipsa velis facili, spes omnibus una salutis:
Ad Te nunc supplex lacrymansque gemensque recurrit
Regum turba, tuo Nato per saecula, Virgo,
175
Subdita; commenda miserum genus, inclyta Mater,
Portus et aura, veni, te janua clausa tyranni
Perpetuo stabit, populo succurre cadenti.
Cymbula, ni faveas, media mergetur in unda
Et rapidus vortex magna caligine plenus
176
Auferet ecce ratem; Virgo, duc, alma phaselum”.
pagina ciii-vInfans laetus erat blande suadente Maria,
Gaudent hi Puerum vagientem cernere cunis.
Prosequitur dictis: “Sidus Maris, inclyta Virgo,
Undantes fluctus tempestatesque sonoras
177
Surgentis compone Deo, sanctissima Virgo,
In tua regna freti; premitur formidine magna
Humanum genus, o spes fractis unica rebus,
Sancta Parens Domini, nos per freta mota misellos,
Et fragilem cymbam, sancto generata sub aevo,
178
Tu rege, tuque simul sis nobis lumen ab illo,
Aequoris insani rapido correpta sub aestu
Ne bibat humorem nunc nostra carina profundi.
Ecce natant fracti passim sub et aequore naves,
Atque Noti feriunt saevi, proh, carbasa plena.
179
Heu heu, luctantes clavo spoliata per undas
Semisepulta ratis fertur mihi, Virgo beata!
Jam jam submersos solita pietate misellos
Eripe, namque potes nos sub statione locare.
Te duce deficiet Juno, nec thura feremus
180
Jam Veneri, nec eris nobis, pharetrate Cupido,
Ultra quippe Deus, sed magnus Conditor aevi
Perpetuo nostris dabitur venerandus in aris,
Cui semper coeli terraeque altaria fumant
Certe thure sacro, quod fert Panchaica tellus.
181
Et tibi multa cadet valida percussa bipenni
Hostia, si reduces nos in loca tuta repones”.
Sicque valedicunt Puero: “Sanctissime regum!”,
pagina civ-rDisceduntque suis laribus, quo regna Sabaea
Palmiferosque Arabas cernant felicibus astris.
182
para Audita fama Pueri tunc saevus Herodes,
Qui solus dici voluit rex inclytus orbis,
Virginis inquirit prolem et genus omne futurum
Ense ferit, teneros infantes vulnere diro
Occidi jussit, quo ignotum perdere posset.
183
Ipsa dolos fugiens Memphim petit alma Maria,
Humana nutritur cinctus carne Puellus,
Ipse Deus sine fine manens, qui fulgidus ornat
Aethera; perdocuit gentes coelestis origo
Jussa Dei in teneris annis. Bis quinque peractis
184
Jam lustris vates tanti certissimus auctor
Antra petens primo, a gelido cum flumine vidit,
“Ecce Deus”, dixit, “Deus almi conditor orbis.
Hic aliud nunquam dicetur tantus ab illo,
Qui mare, qui caelum, terras, qui sidera torquet.
185
Hunc mersit fluvio Fidei monimenta reliquens,
Sedibus aethereis pulchra trepidante columba,
Vates ipse Dei praecursor, maximus hospes
Sylvarum. Tardi costis agitatus aselli
Insedens venit Solymam renuente senatu.
186
Turba tamen matrum, pueri cunctusque popellus
Fatidicis pedibus laeti velamina nota
Subjiciunt; pugnans intrat virtutibus almis
Undique praecinctus, turbat diademata septem
Illorum regis, cecidit qui dirus ab alto
187
Aethere criminibus. Sed pravus traditor illic
pagina civ-v Judas adest, qui prodit sancti viscera Regis.
Livor edax Christi trepidantia brachia tendit
In cruce et infelix oritur per moenia luctus
Urbis praeclarae Solymae, quo murmure caelum
188
Intremuit Phoebusque suis mortalia temnit
Corpora tunc radiis, multo concussa pavore.
Proh dolor, heu pietas, pro nobis occidit ille,
Qui mare, qui caelum, terras, qui sidera torquet.
para Tertia lux venit caelo, qua Conditor aevi
189
Exurgit terra, superas venturus ad auras.
Pluribus expletis stellati regia coeli
Hunc
6 capit aeterno memorandum carmine vatum.
para Quo duce Calliope sitientem namque silere
7
Cantando vatem felix praecepit et olim.
190
Omnia jam cecini quae sanctum sidus adorant
Ipse ego, qui teneo assiduo sub verbere tergum
Continuis curis, vita senescente
8 caduca.
Hoc opus in
9 Helicone sacro Pharnensibus antris,
Quom citharam plectro pulsaret flavus Apollo,
191
Totus mundus conspirat in Venetos.
Et cum mundus erat totus sub cuspide Martis
10
Visceribus superincumbens generosa vetustas
11
Paphlagonum princeps, latum memorande per orbem
12
Lauretane, tuis cui Caesar regna cruentat
13
Nam sibi florebat Romae viridissima quercus
14
Iulius in terris deus, et virtutis avitae
15
Insignis pastor seseque immiscuit armis
16
Bellipotens Gallus Ludovicus turbine tetro
17
Tunc laetus
18 lauro cinctum caput undique gestans
pagina cv-r Barbula Pompilius,
19 Sicensis parva propago.
para Laeta parens, genitor Gaudentius extitit, ambos
Pauperies pressit, rapuit mors improba tandem.
Navita namque
20 pater Myso de stemmate natus
192
Sic finem clausit vitae hujus sorte caduca:
Stamine, proh, fracto Senogallia fluctibus altis
Obruit hunc miserum sulcantem navibus aequor
Littoris Adriaci; genitrix post aethyca
21 caelos
Sidereos superum petiit sedesque beatas.
193
Finis tertii libri 22