De situ Illyriae et civitate Sibenici (1487-05-14), versio electronicaVeljko Gortan (ed.) Hanc editionem electronicam curavit Neven Jovanović
Auctor: Šižgorić, Juraj c. 1445-1509?Editor: Veljko Gortan2009
pagina 10 Absoluto nuper opusculo DE SITU ILLYRIAE ET CIVITATE SIBENICI, praetor clarissime, quod septem supra decem capitibus concluditur,
Te neminem inquirens repperi idoniorem, cuius nomini id opusculum dedicarem et iudicio
submitterem. Tua enim praestantia foelicem gerit praeturam in nostra Sibenicensi urbe,
quae sub Illyrico sydere et in Dalmatia connumeratur. Tua praeterea virtus, optime
praetor, historicam admodum callet cognitionem et ea plurimum oblectatur. Convenit
itaque et tamquam praetori et tamquam historiae studioso. Notula: Tametsi dignius munusculum tuam deceat Excellentiam — magnos enim magna decent — humanitas
tamen tua, cum sit tanta, nostrum donum non abjiciet quasi rusticanum. Et, ut Persius
ipse commemoro:
ipse semipaganusad sacra vatum carmen affero nostrum.
Notula: Legi enim plurima apud idoneos historicos de Illyrico nostro et de his, quae sunt
intra Illyricum, confusa quidem omnia et sparsa, iccirco legentibus intellectu difficilia
et praesertim ignaris hominumque pagina 12 locorumque. Invigilans itaque Plinianae doctrinae et historiae Strabonis et Appiani et aliorum, non nulla delegi, complura excerpsi multaque ordine, quo potui, ipse
disposui, ut obscura reddi possint clara et ignota sint nostra demonstratione satis
nota, non utique longis ambagibus, sed quasi Phociana aut Salustiana perstrinctione. Cum ergo patriae debeamus, patriae fines et dulcia scripsimus arva.
Perlegat magnificentia tua, et foeliciter valeat praestantia tua, cui me commendo
vehementissime.
Varia Illyriae scribitur apud veteres auctores declinatio. Illyria Illyriae potissime apud Appianum,
cuius traductor extat P. Candidus, vir facundus et doctus, quamvis in eum bile motus F. Philelphus dixerit: "‘Candidus in se nihil candidi habet nisi caniciem.’" Notula: Illyris praeterea reperitur apud Claudium Ptolomeum, qui singularem in mundo habebat biblyothecam. Notula:
Illyricum praesertim legitur apud Plinium li° III. Nat. hist., quod opus dicitur diffusum, eruditum et non minus varium quam ipsa natura. Notula:
Et ab eo, quod est Illyris, Illyricum derivatur, ut scribit Tortelius. Unde Virgilius En. I. ‘Illyricos penetrare sinus’ et Iuvenalis, Satyra VIII. ‘Illyricumque latus’.
Erat Polyphemus Cyclops fortasse ille, cui Ulixes unicum oculum {terebravit}, et pagina 16 Galathea, eius coniunx, de quibus Ovidius XIII. Metha. plurima decantavit. Hi habuerunt tres filios, teste Appiano, Caelthum qui Caelthis et Galathum qui Galathis et Illyrium qui Illyriis dedit cognomentum.
Communi vocabulo omnes istos Illyrios arbitrantur, licet diversi separatim propriis
nominentur appellationibus, ut scribit Appianus, sicuti Pannones secundum Romanos vel Peones secundum Graecos. Notula: Himani praeterea, Encheleae Dudini et Peuceciae secundum Callimachum. Notula:
Sorretes deinde, Serapilli, Iasi, Sandrizetes, Colaphiani et Breuci secundum Plinium; Norici, Antintimi, Ardiei, Retii, Pallarii et Iapodes intra Alpes incolentes secundum Appianum. Notula:
Item et Salasii, Segestani, Daysii, Daci et Gethae vel Gothi. Boii etiam, Istri, Liburni,
Curetes et Dalmatae. Mysii denique, Tribali et Prusi qui ad Euxinum [pontum] 1 usque incolunt. Nunc totum, ut Plinius 1 dicit III°. Nat. hist., uno nomine Illyricum vocatur generatim.
Tortelius 1 scribit fines Illyriae latissimos. Hinc est, ut ait, Italia et superior pagina 18 Germania, inde Macedonia et Tracia et Epyrrhus; hinc sinus Hadriaticus, inde fluviorum
maximus nostri orbis Danubius. 1 Ptolomeus 1 alia descriptione hanc conterminat regionem. Et Ruffus Sextus 1 scribit Illyriam habere plurimas provincias: Noricorum duas, Pannoniorum duas, Valeriam,
[Saviam], b) 2 Dalmatiam et Myssiam, et Dacorum duas. Notula: Et Virgilius 2 noster regna Liburnorum commemorat. Notula:
Et Suetonius 2 in vita Tiberii, li° III. ‘Toto, inquit, Illyrico perdomito, quod [inter] c) 3 Italiam regnumque Noricum et Traciam et Macedoniam interque Danubium flumen et sinum
Hadriatici maris patet’. Notula:
Et Strabo 3 testatur Noricos tenere Hadriaticum sinum et Aquilegiam, quam Attila, rex Hunorum,
evertit. Graeci vero teste Appiano 3 existimant Illyrios supra Macedoniam et Traciam, qui ad fluvium Istrum sedes habent.
Notula:
Romani autem Illyricum longum sex millium stadiorum, latum vero mille et ducentorum
numero contineri putant. Cuius amplitudo ex Macedonia et montibus Traciae usque ad
Peones protenditur. Haec Appianus. Notula:
Illyria praeterea teste Plinio 3 mille amplius insulis frequentatur natura vadosi maris. Notula:
Sed, ut ego impraesentiarum compertum habeo, Illyria a septentrionali plaga habet
Hungariam, ab occasu Foroiulium, ab ortu littus Euxinum, a meridie Macedoniam.
Vel caeli malitia vel nationis negligentia vel ut civili quodam ac sociali inter se
motu et livoris innato stimulo id Illyriorum accidit populo, quod Plinius refert. 3 ‘Populorum, inquit, Illyricorum pauca effatu digna ac foelicia nomina.’ Notula: Inter caeteros tamen et complures Diocliciani 3 nomen imperio fuit dignum, quem Dalmatam fuisse omnis testatur historia, quamvis
in Christi martyres fuerit crudelissimus. Notula:
Et Caius Dalmata 3 foelicissimum assecutus fuit nomen, quandoquidem summum tenuit pontificatum. Hic
inter caetera sacram vestem, qua in sacris solennitatibus utitur levita et in pontificalibus
antistes, a patria appellavit Dalmaticam. Notula:
Quid dicam de Hieronymo, 3 qui omnes ecclesiae doctores praestitit elegantia Graecam callens literaturam et
Hebraicam et omnium divinarum rerum tenens scientiam? 3 Vir profecto eximia vitae sanctimonia et divinis clarescens miraculis, de quo
meus poeta Zovenzonius 3 cecinit: Notula:
Caldaeos Graiosque patres 3patresque LatinosIngenio vicit Dalmata Hieronymus,
pagina 22 quem Itali praesertim Illyriis auferre conantur, consyderata gentium modernarum infoelicitate
arbitrantes fortasse Dalmatiae spinam non potuisse huiusmodi produxisse rosam pulcherrimam.
Notula: Pudet me et dictum Appiani 3 referre, qui ait: ‘Illyriorum natio ad Philippi et Alexandri usque tempora potens habita nunc adeo eviluit,
ut nullo cognomine superesse iam videatur’.
Provinciarum Illyriae Dalmatia 3 habetur nobilissima. Quae pars, ut Plinius 3 dicit, ad mare Hadriaticum spectat. Notula: Dalmatia namque a Delminio 3 civitate primaria nomen accepit teste Appiano 3 et Plinio 3 De viris illustribus. Notula:
Haec provincia [Dalmatia] 4 a septentrione habet Curetiam, 4 quae hodie dicitur Crovatia, a qua Curetes dicuntur populi. Unde Iunianus docet Curetes 4 populos esse Cretae et alios non in Dalmatia, ut ipse refert, sed prope Dalmatiam,
ut de Antonio dicit
Lucanus: 4confisus gente Curetum
, qui vulgo dicuntur Crovatini; de qua re vir optimus et doctissimus
non bene sensisse videtur. Ad occasum vero habet Liburniam, 4 quae, ut dicit Plinius 4 III°. Nat. hist. c. XXI., est finis pagina 24 et inicium Dalmatiae Scardona 4 in amne, non autem Salona, ut legitur in Tortelio. Locus enim mendosus est, sicut apud Iunianum in dictione Liburnia. Notula: Et a Liburnia liburnum genus naviculae velocissimae a Liburnis compertae. Unde
in epodo Horatius: 4Ibis liburnis inter alta navium,amice, propugnacula.
Notula: Ab ortu autem habet Epyrrhum, 4 unde Epyrrhotae populi dicuntur, quibus post diluvium Pheton 4 primus imperasse dicitur, Pyrrhus 4 longo post tempore, qui apud Glauciam, Illyriorum regem, 4 fuit educatus. Et admiratus Pyrrhi indolem, filiam ei uxorem tradidit Antigonam,
4 ut scribit Plutarchus. 4 Notula:
A meridie quidem habet Hadriam, 4 Apuliae civitatem, genere feminino. Et cum suis derivatis Hadrianus, Hadriensis recipit
aspirationem. Hadria vero pro sinu maris genere masculino,
Horatius 4 li. III. car.[Dux] 5 inquieti turbidus Hadriae.
Unde Hadriaticum mare sinus longissimus et a dextris intrantibus portuosus, a sinistris infoelix.
Cicero in epistulis (10) bellicosos Dalmatas 5 scribit eis imprecando dicens: ‘Dalmatis dii malefaciant, qui tibi molesti sunt’. Semper enim habiti sunt bellicosi. Et historicus testatur Dalmatarum proprium esse bellare semper et vincere. Nam plurima Appianus 5 li°. Illyrico refert de nationis huius animis in bello generosis, Polybius 5 praeterea, Solinus 5 et Caesar 5 in Commentariis suis. Praesertim auditu mirabiles fuerunt in bello Gethae, quos et Gothos Illyriae populos dicimus. 5 Tradit enim ‘Paulus Horosius 5 li.° primo: Gethas, qui nunc Gothi dicuntur, Alexander evitandos pronunciavit, Pyrrhus exhorruit, Caesar autem declinavit.’
Strabo (11) 5 commemorat Dalmatas L oppida habuisse et nonnulla praeterea, quae Augustus delevit. Verum inter caeteras Dalmatiae civitates memoratu dignissimas quinque tantum in medium afferre placuit.
Ragusium 5 imprimis, ut ab ortu incipiam, quod, ut legi, antiquitus Lagusium dicebatur, colonia Epydauri, civitas nobilis et opulenta et hospitibus admodum benigna, loquax et solertissima. Quocirca F. pagina 28 Philelphus, apud antiquos non reperiens Ragusium, dubitavit, Ragusium an Ragusia dici debeat. Ad filium Xenophontem scripserat, qui tunc grammaticam ibi profitebatur, ut requireret in aere vel marmore antiquorum et rescriberet.
Salonas 5 praeterea, quae civitas olim erat celeberrima Dalmatarum et emporium ad littus et nota
Lucani carmine: (12)... longas ferit unda Salonas,
de qua et
et
poeta Venusinus 5 secundi voluminis oda prima: (13)Et consulenti Pollio 5 curiae,cui laurus aeternos honoresDalmatico peperit triumpho.
Unde et suum filium eo, quod natus ibi erat, Saloninum 5 appellavit. Terra, ut Papinius (14) 5 scribit, olim aurifera:
Robora Dalmatico lucent saciata metallo,
cuius rei testis est
. Hodie quidem multa praeclarae antiquitatis vestigia ibi reperiuntur.
Aspalatrum 5 deinde, coloniam Salonarum, dictum ab herba, ut autumo, sui nominis, Metropolis Dalmatiae et quorundam locorum Liburniae et Curetiae.
pagina 30Tragurium 5 quoque, vel quod tugurium vel a trino augurio nuncupatum, civitas generosa et agro proximo et Bubo insula admodum conspicua.
Sibenicum 5 denique ad occasum a Ragusio vergens, patria mea, civitas impense provida, in qua cives, quanto iuniores, tanto perspicaciores, sed a maiorum bonitate paulisper degenerantes.
Et Dyrrachium, 5 prius Epydamnos dicta, et Scodra, 5 inexpugnabiles civitates Epyrrhi, ab ortu Dalmatis conterminae. Hyadera 5 vero et Ninia seu Enona, 5 Liburniae civitates, Dalmatiae ab occasu propinquae.
Apud Ptolomeum 5 et alios antiquos Siccum 5 appellatur, apud iuniores et vulgares Sibenicum, 5 quod
meo condam expresseram carmine:Siccum antiqui, Sibenicum dixere recentes:Inter Scardonam Traguriumque sedet.
Aliorum autem opinione Sinotium 5 dicitur, quod minime placet. Siccum itaque dictum, ut opinor, quod civitas intra muros vivi fontis careat aqua. Et praetermittendum non duco pro declaratione ‘Plinii 5 pagina 32 hac in parte ambigui et depravati li° III. Nat. hist. c. XXI. dicentis: ‘Tragurium civium Romanorum marmore siculi vel, ut alii legunt, figuli, quos marmorarios fuisse autumant.’’ Ego vero sic legere non vereor: Tragurium et civium Romanorum marmore notum Siccum. ‘In quem locum, ut dicit Plinius, divus Claudius veteranos misit.’ Sibenicum autem dictum lingua vernacula eo, quod viminibus (16) fuerit circumseptum. Pyratae enim primi huius loci in secessu accolae fuerunt in suburbio, ubi signa murorum antiqua apparent. Et ab eo, quod est Sibenicum, 5 reperio ‘apud Diodorum Siculum 5 li° primo: ‘Sibeniticum unum ex VII [h]ostiis Nili.’’ Cuius instar fortasse loci locus Sibenici nostri sic extitit appellatus. Legi praeterea ‘apud Plinium 5 VII. Nat. hist. c. XVII. ‘vinum Sibeniticum’’ et de nostro arbitror intelligendum, cum antiquitus ager noster et insulae fuerint vinetis abundantiores, ut ex vestigiis et maceriarum apparet cumulis.
Sibenicum 5 habet ab ortu agrum Traguritarum, ab occasu Lopsicam insulam adiacentem Hyaderae, quae oculus dicitur Liburniae, a septentrione Tyrum fluvium, 5 quem vulgus Chercham appellat. Is disterminat Liburniam a Dalmatia, iuxta quem civitas Scardona 5 ad littus, colonia antiquae Scardonae et portus. Multi putaverunt eum fluvium dici Scardonam, ut
poeta meus Zovenzonius 5 ad me scribens:Scardonam mea Musa cupit de rupe cadentemcernere, spumiferis nobile flumen aquis.
Verum ‘Ioannes Bocchatius 5 li° De fluminibus (17) scribit: ‘Tyrus, Liburnorum fluvius, est Hyaderae coloniae propinquus.’’ Nonnulli arbitrati sunt Titium appellari, quod esse non potest ‘testimonio Plinii 5 li° III. Nat. hist. c. V.: Ab Aquilegia, inquit, ad Titium flumen 5 stadia, CC.M.’ Et idem ‘Plinius 5 c. XX.: ‘Colentum 5 insula, quam vulgus Pagum dicit, [h]ostium est Titii fluminis.’’ Et Bocchatius 5 asserit Titium fluvium esse apud Arsias gentes non longe ab Aquilegia. A meridie autem habet Batriasam 5 insulam in pelago Hadriatico adiacentem Aspalatro, quam Plinius 5 laudatam dicit.
Habet Sibenici civitas agrum fertilem, quem vario appellat nomine, quod diversis in locis sit consitus. Est namque ager inferior 5 et ad ortum ulterius ager Hiliscus. 5 Est praeterea ad septentrionem superior 5 et supremus 5 et ad occasum ager Lucanus. 5 Inferior vero non longe a phano Laurentii habet locum vocatum maceriolas, ubi Noricum 5 oppidum erat et ab eo Noricus portus ubi salis copia conficitur. Et ad [h]ostium eius Crappanum 5 insula plana, in qua coenobium est fratrum sub observantia divi Francisci degentium. Est et in superiori agro Noricus mons in loco vocato Nucetum. In supremo vero et Lucano plurima antiquitatis reperiuntur vestigia in aere et argento et auro et marmore.
Verum, ut agri Hilisci agro Traguritarum contermini percipiatur conditio, intelligendum primo, quod Hilis sit promontorium Diomedis 5 et, ut alii referunt, pene insula Plinio teste. Bocchatius 5 vero dicit: ‘Diomedes est promontorium in Dalmatia’, li° De montibus. Bubus 5 autem est insula Tragurio adiacens et ab eo ponte tantum disterminata. Quibus compositis agrum istum Busyliscum vulgus appellat. In quo quidem agro subiecta Sibenicensi diocesi est illa Tariotarum antiqua regio, ut Plinius 5 scribit, et castellum Tariona, 5 ubi pagina 38 nunc divi Baptistae templum stat in cacumine.
Complurium insularum Sibenico adiacentium aliae omnino steriles, rupibus tantum et conchiliis oppletae, et loca nimirum naufraga, aliae foeno tantum vel cappari vel virgultis lentisci praesertim vel myrthi vel asparagis vel semisylva caedua abundantes, aliae frugibus, vinetis, olivetis et aliis deliciarum arboribus conspicuae, piscosae tamen omnes.
Insula vero Mortarium 5 cognominata prope Lopsicam maiuscula et fertilis, in qua signa sunt oppidi antiquissimi in terram vetustate proiecti, ubi reperiuntur lapilli signati et aera antiquorum effigiem prae se ferentia. Arbitror hanc insulam Mentorium dici, non Mortarium, a quo et Mentores nuncupantur teste Plinio. 5
Surium 5 praeterea insula nostra, de qua Plinius 5 li° III. Nat. hist. c. XXV. in calce peculiarem facit mentionem. Haec quoque antiqui oppidi continet cadavera, in quo puteus est altissimus longo reste movendus. Insula portuosa et piscosa, vino optimo abundans et pinetis conspicua silvestribus.
Est quoque Pervium 5 insula, colonia Sibenici nobilium ea praesertim tempestate, qua in civitate debacchatur pestilentia, pagina 40 ubi horti cultissimi, vineta aegregia et oliveta utilia et aedificia grata navigantium conspectibus.
Aurea insula 5 deinde faucibus portus Sibenici adiacens, saxeis collibus turrita et XII flamminibus dicata, fertilis quidem amigdoletisque et vinetis et olivetis abundans. Est insula portuosa et piscosa habens in colle vetustissimi oppidi vestigia iam solo aequata. Haec insula saepius mihi tribuit domicilium morbi tempestate, in qua post rei divinae operam inter scopulos montium et arborum umbras suavissimas Musas colere solebam.
Apud portam urbis area 5 satis lata et in longum paulisper protensa. Locus equidem gratus aegredientibus ad
respirandum et ad ampliorem auram captandam, porro aptus equorum cursibus et hastiludiorum
ictibus, pilam quoque percutientibus et sagittas dirigentibus ad signum. Notula: Est praeterea mons 5 civitati supereminens, in cuius vertice sacellum emicat divo Baptistae dicatum, mons
equidem olearum et non dissimilis Monti oliveti apud Hierosolymam, nostrae salutis
officinam, testimonio eorum, qui viderunt. Notula:
Est subinde angulus magni portus, dictus roseus a roseo fonte: 5 de rupe tenui rivulo erumpens in suburbio proximo pagina 42 et contiguo, supra quem phanum extat antiquum in honorem diei dominicae fabricatum
eo quidem tempore, quo Illyrii ex sua regione Graeculos protervos profligarunt.
Notula: Magnus item portus 5 est XII milliariis in longum protensus, undique clausus, sed ab Hadriaci maris proluvie
angustissimis faucibus apertus, in quarum ore duo hinc et inde templa et in urbis
conspectu duae turres oppositae. Canale [quoddam] 6 videtur uno milliario latum et plerisque in locis angustius, sed apud Prochytam latius.
In hoc cadit Tyrus fluvius, in quo sunt molendina nostra, et miscetur mari per fauces
intranti. Notula:
Hic thynni mirae magnitudinis reperiuntur 6 et delphines aspiciuntur ludentes, hic vituli marini saepissime apparent. Dentrices
cristatae capiuntur sole existente in Cancro, in Leone et in Virgine, quae quidem
magnis in deliciis habentur et huiusmodi, ut aiunt, non capiuntur nisi in Hellesponto.
Et ostrea Dalmatico nimium saturata liquore, capiuntur praeterea capitones, salpae,
scorpenae, muli, lupi, gobiones, auratae, pargi, loligines et scombri. Et sole ingrediente
Taurum copia menarum et sparulorum hamo ex maris fundo trahitur. Ostenduntur interdum
et mira piscium monstra prius numquam visa.
Nonnulla sunt intra urbis moenia memoratu digna. Notula: Castellum 6 imprimis in colle tamquam in specula fabricatum. Arx quidem turrito et fortissimo
muro circumsepta et oppugnationem minime reformidans. Intra quod vetustum extat sacellum,
nuper intimo tantum ornamento novatum, ubi Christi matris figura celeberrimis clarescit
miraculis.
Notula: Est quoque inferius ad forum et ad aream Veneti vexilli alligero leone signati et
ad episcopium et praetorium basylica, 6 quae miro artificio, ut arbitror, nostro saeculo surgit Iacobo maiori, Christi apostolo,
dicata.
Sunt et primariorum ordinum in religione constructa coenobia. Sunt et aedes nobilium civium pro Dalmatica conditione satis amplae et honestae.
Notula: Fuerunt et nostra memoria concives, qui eruditione claruerunt 6 theologiae, philosophiae, poeticae, oratoriae, iuris pontificii et iuris Caesarei,
quorum ingenia saepius ipsa etiam fuit admirata Italia, quae mater studiorum dicitur
et magistra morum.
Supervacaneum duco fabulosam referre antiquitatem et Aegyptium Syrophanem, 6 qui imprimis causa fuit in orbe simulacri colendi, quod ydolum 6 dicitur, id est species doloris, et
illud Statii:Primus in orbe deos fecit timor;
‘Notula: Lactantius 6 enim noster nefas esse dicit rectum animal curvari, ut adoret terram, quae iccirco
pedibus nostris subiecta est, ut calcanda nobis, non adoranda sit’, Notula:
et ‘Augustinus: 6 Dii, inquit, qui non fecerunt caelum et terram, pereant de caelo et de terra, Deus
vero, qui creavit caelum et terram, benedicant eum caeli et terra’, Notula:
siquidem divino inflata spiritu civitas Sibenici rerum omnium artificem et parentem
adorat Trinitatem et praecipua veneratur solennitate. Notula:
6 ‘Sola enim Trinitas 6 soli deo integre nota est, ut scribit Augustinus’, exuperans omnem sensum, quam neque dicere neque cogitare neque intelligere neque
cognoscere possibile est etiam oculis angelorum. Notula:
Cuius solennitas celebrari solet octava die post penthecosticam festivitatem. Tunc gentes finitimae Sibenicum tamquam ad Dalmatiae emporium conveniunt.
Notula: 6Praeterea polyucus noster, urbis patronus Michael, qui ponderat umbras et pagina 48 qui calcatum pedibus antiquum serpentem hasta perforavit. Celebritas cuius III° Kalendas Octobres celebratur. Supplicationes fiunt, omnes artifices, omnis nobilitas funalia afferunt
et festo faventes offerunt. Et in concione nobilitas unum de plebe coetui senatus
solet agregare.
Et in sedis pontificalis basylica 6 Iacobus maior magna veneratur veneratione VIII. Kalendas Sextiles. Hic mirae Christi transfigurationis contemplator et orationis dominicae testis fidissimus, hic primus inter apostolos martyrii fuit assecutus coronam huiusque sacratissimum caput foelix possidet Compostella. 6
Quintum supra decimum perficitur lustrum, 6 quo Illustrissimus Venetorum senatus Sibenicum 6 habuit et in eo vexillum erexit volitantis et coronati leonis anno salutis 1412. quinto Kalendas Novembres. Tunc aurea saecula 6 redire visa fuerunt, tunc quasi ex cloaca civitas effecta, tunc barbarie postposita Latina vigere coepit humanitas, tunc virtutem sugere, aetatem litterarum alimento pascere, laudabilem rem navare, probitates improbitatibus tamquam aurum scoria purgare pro virili sua omnes contendebant. Et utinam illud saeculum in argenteum, aereum et ferreum, pagina 50 ut tradunt poetae, paulatim non descenderet hominum malitia!
Verum aetate nostra quid foelicius quam sub Venetorum 6 ditione vitam degere? Quorum civitas semper extat libera, numquam tributo mancipata, semper Christiana, numquam ydolorum superstitione foedata, pelagi regina, diviciarum omnium officina, mundi deliciae, iustitiam semper fovens et religionem.
Et tempore isto quid gratius quam sorte divina praetorem habere Antonium Calvum, 6 virum religioni deditum, in audiendo benignum, in exquirendo acutum, in iudicando aequum, vitae integrum, Musarum studiosum, moderatorem morum peritorumque patronum et Sisgorei, fortunae privigni, dulce decus et praesidium?
Profecto, ut ait Naso, (19) 6Haec mihi semper erunt imis infixa medullisPerpetuusque animi debitor huius ero.
Mores habent ultra leges nostri cives quosdam peculiares et quosdam peregrinos, quos a finitimis imbiberunt. Siquidem proverbiis Illyricis utuntur, quae nos dicteria 6 diximus et ex lingua vernacula in pagina 52 Latinum vertimus cum Iacobo Naupleo, 6 viro docto et diserto. Illis namque nec leges Solonis 6 nec Numae Pompilii 6 excogitationes nec ipsa Picthagorica 6 praecepta videntur acutiora.
Mulieres praeterea in funerum luctibus reboant nenias 6 constantium animos virorum percutientes et ad lachrymam excitantes, ferventiores quidem fletibus Thetidis 6 et matris Euriali, (20) 6 quos in filiorum perditionibus barbaro ululatu emittebant. Et in nuptiarum die choreas ducentes quaedam cantant epithalamia, 6 qualia nec Catullus 6 nec Claudianus 6 cecinisse fuit auditus. Petulans deinde iuventus cupidinibusque capta voce valens amatorium carmen 6 tale noctu decantat, quale vix cultus Tibullus 6 aut blandus Propertius 6 aut lascivus Lichoridis Gallus 6 aut Lesbya Sappho 6 decantaret. Et molam vertentes pro conficiendo oleo meditantur eglogas 6 alternas diceresque Dametam et Menalcam coram Palemone modulari. 6
Pro modo praeterea cantilenae in choreis 6 terram feriunt. Quam rem describens ‘Galeottus 6 li° De homine sic loquitur: Apud Sclavinos 6 nunc in usu est modus ille antiquorum. Nam cum staticulos in chorea fecerunt, omnes uno eodemque tempore terram pede pulsant. Cuius saltationis meminit ‘Horatius 6 I. carm.: (21) Alterno terram quatiunt pede.’’
pagina 54Haec ille. Et miror, qua ratione Galeottus Illyricos dixerit Sclavinos, cum accolae Savi fluminis in Illyrico Savini dici debeant. ‘Nec satisfecit Galeottus Georgio Merulae id obicienti. Me, inquit, vocas audacem, quod Sclavinos pro Dalmatis vel Liburnis dixerim: rideo aeternumque ridebo tui hebetudinem 7 Nescis, Georgi, Sclavinos ex Scythia venisse et haec loca occupasse.’ Hactenus Galeottus contra Merulam, quod minime est cordi.
Et, ut in Saturnalibus 7 Romanorum pueri nucibus et viri alea ludebant xeniaque 7 ferebant et apophoreta 7 referebant, sic moris est in civitate Sibenici celeberrimo Natalis domini festo, eo quidem mense, quo illi inter Saturnalia, nostri intra Christi Natalia, dempto errore gentilitatis, servare. Quocirca ‘Seneca 7 ad Lucilium 8 scribit: (22) December, inquit, mensis, cum maxime civitas sudat. Ingenti apparatu sonant omnia. Die namque Natalis solennissima festo favens alter in alterius concurrit oscula tamquam obsides pacis salutis tempus advenisse nuncians et pacis auctorem, cuius multum desyderabat universa terra cuiusque pulchritudinem sol et luna mirantur.’
Habes itaque, Magnifice praetor Antoni Calve, situm Illyriae et civitatis Sibenici,
quae nobis plurimum debet: tibi tamquam patri optimo et praetori clarissimo, mihi
tamquam filio. Notula: Accipias huiusmodi nostram lucubraciunculam, rogo, ut sit mei perpetui erga te monimentum
honoris, hac potissimum anniversaria die, qua ad tui magistratus praeturam foeliciter
fuisti ingressus, quam nos ut faustam dulci memoramus recordatione.
Iterum valeat humanitas tua!
Sibenici ex aedibus nostris, die pridiana Assumptionis beatae virginis, anno Salutis 1487. Laus Deo. Notula: