Antonius Wrancius Paulo Jovio (1539-01-20), versio electronicaNeven Jovanović (ed.) Hanc editionem electronicam curavit Neven Jovanović
Auctor: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: Neven Jovanović2025-08-10
Commentarium tuum de rebus Turcarum, tusco idiomate exaratum, nuper per amicos tuos ex Urbe ad regem meum fuit allatum, elegans sane et ea brevitate, qua est, non jejunum, sed satis copiosum et jucundum lectori. Quod quum hic inter Hungaros penitus mutum et incognitum versabatur, tantummodo apud nos, qui tui numeramur, vocale esset, rex ipse qui viros doctos et eruditos, tum opibus fovet, tum gratia et favore, genuino quodam instinctu, semper ornat atque complectitur, et ipsorum monimenta intermori non {sustinens}, indignum duxit, si Jovius in ejus regno existens diutius taceret ac lateret [non intellectus], neque illius lectione uteretur Hungaria. Mihi itaque transferendum dedit, ea ratione potissimum, quod ex officina tanti viri atque antistitis prodierit. Ego illud pro ingeniolo meo latinum feci et legendum ⟨Hungaris⟩ exposui, tametsi quid legendum dixi? cum ea, quae in eo scribis, ita scimus et quotidie experimur, ut nulla hoc tempore inter Christianos natio, sed magno cum nostro malo et discrimine ! Id a me iniquo animo cur acciperes, non est, neque tamen debebis, quando quidem non ignorem, dementiam esse ex lucerna, cui non advigilaveris, [gloriam] petere, immo et parum laudabile ⟨est⟩ ac nimis injurium, ex alieno fundo fructus decerpere pro [tuis]. Igitur ⟨et⟩ laborem hunc meum boni consules velim, et affectum erga te singularem agnoscas, quem equidem quum amem et colam, tum observo et summa veneratione prosequor. Unde, et id ipsum quod facio, non ingratam rem tibi me praestaturum arbitror, alioqui et regi meo debui obtemperasse, et unicuique externum quemvis authorem licet vel in aliam vel in suam linguam impune transvertere. ⟨Quod si forsan isthaec traductio non ubique thuscae eloquutioni, animoque tuo responderit, Dalmatam, non Italum traduxisse scito.⟩
Vale, ac Wrancium tui amantissimum aeque redama.
Budae, {XIII. kal. Februarii. MDXXXIIII}.