Antonius Wrancius Ludovico Tomoreo (1540-01-13), versio electronicaNeven Jovanović (ed.) Hanc editionem electronicam curavit Neven Jovanović
Auctor: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: Neven Jovanović2025-08-11
Longe abs te majora officia nomine mutuae benevolentiae nostrae exspectabam, quam re ipsa praestitisti. Accepi ex litteris administratoris mei, te aurum meum, quod mihi ex aurariis oppidi Abrugh quotannis ab aurilotoribus penditur, interdicto publico in manu quasi sequestris, me neque commonito, neque quicquam tale ab amico homine sperante, quo minus redderetur, impedivisse. Rem profecto dignam tua levitate atque inconstantia, meo erga te animo indignissimam perfecisti. Sed id credulitas et facilitas ingenii mei peperit mihi, non tuorum morum ignorantia. Arbitrabar te jam veterem hominem vel proxima aegritudine correptum exuisse, et cum novo eoque probiore commutasse, ac coepisse jam tandem fidem et amicitias sanctius, atque {constantius} observare, dum mihi tua omnia semper pleno ore tam egregie polliceris. Verum non miror, si et me [captiunculae] tuae fefellerunt, quibus longe me ipso cautiores saepe [depalpasti]. Nam vetus est: nimia verba minimum rei consequi. Hoc equidem in te experior, quocum utinam nullum unquam mihi commercium intercessisset. At debere me tibi aureis ducentis, scis, nunquam negavi, ne nunc quidem ; immo pro hoc tuo in me officio gratias etiam habeo, et rellaturum promitto quaecunque contulisti. Sed fretus amicitia tua et tuis tam largis ac solennibus pollicitis, terminum solutionis ad tres menses duntaxat prorogari mihi cupiebam, si quid sit amicitia, didicisses ; quod non solum non fecisti, verum etiam quaecunque aliquando donasti, importune ac citra omnem pudorem et necessitudinis nostrae recordationem exprobrasti.
Portiones insuper meas pecuniarias ex redditibus, qui inter canonicos fratres nostros in sacrario solent dividi, pro donis tuis perinde ac debitas, usurpasti et exegisti, quod non confirmare est, sed stirpitus evellere amicitias. Nam dona pro donis exspectantur quidem, non exiguntur, et pro beneficio collato inhumanum et summae dementiae est, contumeliis gratitudinem extorquere. Atqui tu, ut vis, agas. Ego, ut vir bonus, tuebor partes meas, nec magni putabo referre, si te vulgarem amicum amisero. Tales mihi fortuna in dies et dabit et adimet. Quicquid vero mihi dono dedisti unquam, semper duplo, nonnihil triplo restituì, nullumque etiam mutuum aut commodatum ad me venit, quod cumulatum, unde profectum est, non redierit, ad te praesertim, cui longe plura dedisse me, quam accepisse scio, teste vel tota Alba. Reliqua quum domum rediero, ut voles, tecum conficiam, quo saltem maledicentiam tuam redimam, si avaritiam non reprimo. Amicitiam autem deinceps eandem polliceor, qualem accepero.
Vale.
Budae. id. Januarii MDXXXX..