Antonius Wrancius Ioanni Statilio auunculo (1540-04-02), versio electronicaDiana Sorić, Teuta Serreqi Jurić, László Szalay (eds.) Hanc editionem electronicam curavit Neven Jovanović
Auctor: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: Diana Sorić, Teuta Serreqi Jurić, and László Szalay2024-02-27
Quam ingens dolor est displicere, cui quis aliquando placuerit et placere debeat, si uitam uelit, tua me nunc edocuit indignatio. Quae nisi a rigore suo in me grauissime concepto desierit, ipse quoque desinam uiuere, quandoquidem nulla potest mihi fieri onerosior sarcina quam ira tua, nulla maior iactura quam gratiae tuae, nec infelicitas quam segregari abs te. Quum enim fortuna mea ex tua semper fuerit, quum felicitas ipsa, honores ornamentaque ex tuis prodiere, qui possum in te et tecum non esse, si solus nequeam, nec, si quirem, volo? Quapropter age, avuncule pientissime, scis generosi esse animi parcere sponte confessi criminis ad veniam currentibus. Nam et leones prostratis parcunt, et divina ira submissione delinquentis in gratiam convertitur. Fateor equidem me domi tuae, in qua tu celeberrimas virtutes exerceas, cui per me summa reverentia exhiberi debuerat, amoribus operam dedisse, partumque Ursulae ex me, nisi me ipsa fallit, meum esse non inficior, neque mentiendo alienum facio. Malo siquidem etiam mori, quam vel semel tibi negasse veritatem, cui nemo unquam feliciter dixit mendacium. Mulier enim formosa sub unis mecum tectis morabatur, utrique aetas integra, anni virides, amor mutuus, loci copia et peragendae rei facultas aderat, soloque ipso obtutu vocitabat ferreum, arguebat marmoreum, urgebat adamantinum et indignabatur ut statuae ac stipiti, nisi amore respondissem. Accedebat ad haec, quod a praesentia mariti, qui Budensis erat, et ab omni teste iam annum libera. Nec aliud certe fuit sperandum a muliere iuvene, quam et venustas multum commendabat, et in oculis nequitiae totius libidinis oberrabant, et feriae Veneris nimis longae taedio verterentur, quam quod peperit. At de me quid dicam? Si sic amabar, non redamassem? Si vocabar, non respondissem? Si complectebar, non complecterem? Ais, non! Assentior. Verum ubi fuit Salomonis sapientia, Davidis sanctitas, Aristotelis philosophia, Alexandri fortitudo, ceterorumque notae virtutis heroum constantia, quando de eis amor triumphabat? Profecto non omnes illum contentissimum Scipionem Africanum Minorem, non castissimum Xenocratem imitatione attingimus. Valde etenim difficilem ac periculosam humani corporis provinciam administrandam Deus animis nostris assignavit. Divinus est animus, humanum corpus; et quo pacto in profano habitaculo divinus hospes aliquando succumbat? Quam assidue, quamdiu in terris commoratur, velut consertis manibus inter sese praeliantur, neque ipsa senectute, quae vel solo tempore victor esse consuevit, si virtute non potuit, dirimuntur. Verum enimvero tu, qui pro aequitate tua non solum alienis impunita delicta non remittis, sed etiam tuorum eorumque propinquissimorum acerrime vindicas, oro et obtestor per integritatem tuam, per fortunam, qua es felicissima, per mutuam demum nostri sanguinis necessitudinem, velis te avunculum pium ac indulgentem his in hunc modum expensis demonstrare, et hanc noxam, ut homo homini, condonare, sciens, quam difficile sit sedare cupidinem, ubi iuvenilis ardor lasciva modestia, pulchritudine et facilitate tam scitae mulieris praemolliatur. Etenim operam dabo, ut in posterum vacuum me ab his offensis contineam, neque indignationem tuam unquam exstimulem. Hac tantum sola vice pro magnitudine animi tui paterne agas mecum, teque mihi, tibi me restituas et id criminis, quicquid id est, humane aestimes.
Vale!
Albae Gyulae, IV. Nonas Aprilis MDXL.