Carmina e codice Variorum Dalmaticorum et epistula ad avunculum, versio electronicaBratislav Lučin (ed.) Hanc editionem electronicam curavit Neven Jovanović
Auctor: Vrančić, Faust 1551-1617Editor: Bratislav Lučin2007-06-03
Venit ad nos, Reverendissime et Amplissime domine Praesul, Andreas Dalmady, Vestrae Reverendissime Celsitudinis famulus VII-o kalendas Aprilis, qui est 28. dies {eiusdem} mensis. Gaudebam non minimo gaudio, quod Vestra Reverendissima et amplissima Celsitudo valeat: secundo arbitrabar, me aliquas accepturum esse litteras. Sed miser ego spe frustratus, tamen adhuc spero in paucis diebus. Laborabam deinde ex corpore fere per decem {hebdomadas}. Quod autem Vestra Illustrissima et Reverendissima dominatio scripsit domino Casparo doctori, et animi mei institutori, ut mei curam habeant, id certe quantum ab eis possibile fuit, {diligentem} fecerunt. Et si praeceptor non fuisset, certe ignoro, an meas litteras legeret Reverendissima et Amplissima Celsitudo Vestra: cui ego pro beneficiis nunquam potero, nec pecunia ac ulla alia re, {persolvi}; quem ego cupio mecum, si Vestrae Reverendissimae dominationis voluntas fuerit; quia vellem, ut etiam meus germanus posset aliquid discere. Quare Deum semper orabo et petam, ut Vestram Reverendissimam et Amplissimam Celsitudinem conservet ad multos annos, quod Vestra Reverendissima et Amplissima Celsitudo mihi talem praeceptorem constituerit, qui non solum animum, sed etiam animam curat.
Valeat Vestra Reverendissima et Amplissima Celsitudo in multa saecula quaeque felicissima.
Datum Posonii 29. die Aprilis anno 1561.
Haec ego solus composui nesciente praeceptore Vestrae Reverendissimae et Amplissimae Celsitudinis
Correxi e seruit.